« »
 
MANIPULA 1, MANIPULA 2, MANIPULA 3, MANIPULA 4.
[]« 1 manipula » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 222b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANIPULA1
1. MANIPULA, Scipio, baculus, qui manibus gestatur. Historia Translationis S. Sebastiani Mart. cap. 12. n. 60 :
Homo quispiam... damnatis quinquennio luminibus, illico ut ante Sancta Sanctorum Manipula regente pervenit, amissum... lumen resumit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Modo tamen id accipi non debeat de muliere quæ manu ducit, ut in Append. ad Agnelli lib. Pontif. apud Murator. tom. 2. pag. 195 :
Tunc postulata est Augusta ut Manipulam suam quæ dolore pessimo oculorum urgebatur, suo adjutorio eam adjuvaret.
Vide Manipulare.
[]« 2 manipula » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 222b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANIPULA2
2. MANIPULA, est quoddam ornamentum quod Imperator Constantinus Cardinalibus concessit. (Mira hominis eruditio.) Alii dicunt Manipulam esse mitram Episcopalem. Vocabul. utriusque juris.
[]« 3 manipula » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 222b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANIPULA3
3. MANIPULA, Mappula, mantile. Bernardi Mon. Ordo Cluniac. part. 1. cap. 11 :
Ad hoc habent cultellos, quibus eos (panes) radant, et præparant, et ad hoc Manipulas quas prius ad collum suspendunt ; ut dum raserint et paraverint ipsos panes, possint contra pectus honeste reclinare.
[]« 4 manipula » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 222b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANIPULA4
4. MANIPULA, Trulla cæmentaria. Acta S. Francisci de Paula tom. 1. Aprilis pag. 188 :
Dedit sibi quamdam Manipulam, cum qua fabricatores solent fabricare.