« »
 
MARIAGIUM 1, MARIAGIUM 2.
[]« 1 mariagium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 280a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MARIAGIUM1
1. MARIAGIUM, Dos mulieris, Mariage. Ordericus Vitalis lib. 3. pag. 468 :
Subripuit Mariagium suum, hoc est, Noer Menardi, etc.
Infra pag. 479 :
Ecclesiam S. Nicolai... cum adjacenti fundo in Mariagio concessit.
Adde lib. 5. pag. 582. 589. Charta apud Madox Formul. Angl. pag. 180 :
Sciatis me dedisse et concessisse totam terram de Sanford, quæ data fuit matri meæ in Mariagio, cum omnibus pertinenciis.
Vide Maritagium.
[]« 2 mariagium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 280a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MARIAGIUM2
2. MARIAGIUM, Matrimonium, Gall. Mariage. Charta ann. circ. 1204. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 797 :
Tales conventiones factæ sunt... super Mariagio Gaufridi de Filgeriis cum filia prædicti Eudonis filii comitis, quod Willelmus de Filgeriis habebit et pacifice tenebit tertiam partem... illius videlicet terræ, de qua prædictus Willelmus saisitus erat in die illa, qua Mariagium illud factum fuit. Rompre son mariage,
dicitur de muliere, quæ fidem marito datam frangit, in Lit. remiss. ann. 1398. ex Reg. 153. Chartoph. reg. ch. 514 :
Durant lequel mariage, il fut commune renommée que ladite Tiphaine avoit rompu son Mariage, et par especial que Perrinot de S. Germain escuier la maintenoit.