![[]](img/image.png)
«
Messegaria » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 363c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/MESSEGARIA
MESSEGARIA, Tutela, custodia. Litteræ Eduardi II. Reg. Angl. ann. 1317. apud Rymer. tom. 3.
pag. 675 :
Cum universitas ipsa et Consules ejusdem, a tempore constructionis villæ
prædictæ (Florentiæ)
Messegaria in bonis et possessionibus suis, quæ sub
districtu Vicecomitis Fezensaguelli optinent, cuto et gardiagio, usi sint hactenus et
gavisi.
Et infra :
Et quod ipsam (Universitatem)
Messagaria
prædicta uti et gaudere permittat, prout ea pacifice et quiete usa est hactenus et
gavisa.
Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Messegaria, pro Districtu, juris
![[]](img/image.png)
dictione et officio
Messegarii, quia messium custos : Jus etiam instituendi
Messegarios. quod ne inter viliora officia, rem ex temporibus
nostris æstimantes, reputemus, observandum illud inferiores quidem judices spectasse, uti
videre est in v.
Messegarius, eorum tamen jurisdictionem æquiparari
Senescallorum aut præpositorum regalium potestati. Tolosæ vero
Messegaria dicitur
quoddam territorium quod
Capitalium jurisdictioni subest, idem quod aliis
banleuca nuncupatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Messageria, Eadem notione. Charta ann. 1360. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 149 :
Donamus
et concedimus officium Mandatariæ seu Messageriæ Quadratii et ejus mandamenti cum debita
et solita perceptione emolumentorum addictum officium quomodolibet pertinentium.
Idem ergo
Messagerius, qui
Mandatarius, quam vocem consulas licet, ut quid
sit
Messageria plenius noscas.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Messegaria, Mulcta quæ
messegario exsolvitur ab eo cujus animalia in damno
inveniuntur, quæ quidem ab alia qnam in emendationem damni exigebant, distinguitur, in
Sententia arbitrali ann. 1292. inter abbatem et consules de Gimonte :
Dicti
Pastores et alii conductitii solvant Messegariam et emendent talam sive damnum, ut alii
homines dictæ villæ ; ita tamen et hoc excepto quod animalia dictorum dom. abbatis et
conventus, vel ea quæ dicti pastores cum ipsis tenuerint, dictam Messegariam minime
solvere teneantur, sed tenebuntur talam tantummodo emendare.
Pluries ibi. Vide
Messegarius.
P. Carpentier, 1766.
Messegaria, Præstatio, quæ fit pro custodia messium. Charta ann. 1299. in Lib. rub. Cam.
Comput. Paris. fol. 171. r°. col. 1 :
Item percipiebat terciam partem Messegariæ,
quæ fuit extimata valere sexaginta solidos Turon.
Vide supra
Messagium
2.