« Messegaria » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 363c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MESSEGARIA
MESSEGARIA, Tutela, custodia. Litteræ Eduardi II. Reg. Angl. ann. 1317. apud Rymer. tom. 3.
pag. 675 :
Cum universitas ipsa et Consules ejusdem, a tempore constructionis villæ prædictæEt infra :(Florentiæ)Messegaria in bonis et possessionibus suis, quæ sub districtu Vicecomitis Fezensaguelli optinent, cuto et gardiagio, usi sint hactenus et gavisi.
Et quod ipsamHinc(Universitatem)Messagaria prædicta uti et gaudere permittat, prout ea pacifice et quiete usa est hactenus et gavisa.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Messegaria, pro Districtu, juris
dictione et officio Messegarii, quia messium custos : Jus etiam instituendi
Messegarios. quod ne inter viliora officia, rem ex temporibus
nostris æstimantes, reputemus, observandum illud inferiores quidem judices spectasse, uti
videre est in v. Messegarius, eorum tamen jurisdictionem æquiparari
Senescallorum aut præpositorum regalium potestati. Tolosæ vero Messegaria dicitur
quoddam territorium quod Capitalium jurisdictioni subest, idem quod aliis
banleuca nuncupatur.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Messageria, Eadem notione. Charta ann. 1360. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 149 : Donamus et concedimus officium Mandatariæ seu Messageriæ Quadratii et ejus mandamenti cum debita et solita perceptione emolumentorum addictum officium quomodolibet pertinentium.Idem ergo Messagerius, qui Mandatarius, quam vocem consulas licet, ut quid sit Messageria plenius noscas.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Messegaria, Mulcta quæ messegario exsolvitur ab eo cujus animalia in damno
inveniuntur, quæ quidem ab alia qnam in emendationem damni exigebant, distinguitur, in
Sententia arbitrali ann. 1292. inter abbatem et consules de Gimonte : Dicti Pastores et alii conductitii solvant Messegariam et emendent talam sive damnum, ut alii homines dictæ villæ ; ita tamen et hoc excepto quod animalia dictorum dom. abbatis et conventus, vel ea quæ dicti pastores cum ipsis tenuerint, dictam Messegariam minime solvere teneantur, sed tenebuntur talam tantummodo emendare.Pluries ibi. Vide Messegarius.
P. , 1766.
Messegaria, Præstatio, quæ fit pro custodia messium. Charta ann. 1299. in Lib. rub. Cam.
Comput. Paris. fol. 171. r°. col. 1 : Item percipiebat terciam partem Messegariæ, quæ fuit extimata valere sexaginta solidos Turon.Vide supra Messagium 2.