« »
 
MINA 2, MINARE 1, MINARE 2, MINARE 3, MINARE 4.
[]« 2 mina » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 390a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MINA2
2. MINA, Clandestinum consilium, factio ad aliquem opprimendum, Menée, ex minare, ducere, Conduire une menée. Chron. Fredeg. cap. 98 :
Ebruinus quoque magis atque profusius crudeliter Francos opprimebat, donec tandem Ermenfredo Franco Minas parat, resque proprias tollere disponit.
Minare, Minam seu clandestinum consilium in aliquem inire, factionem instituere. Idem cap. 90 :
Flaocatus deinceps vehementer Minabat consilium de interitu Willebaldi.
[]« 1 minare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 391a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MINARE1
1. MINARE. Papias : Minare, ducere de loco ad locum, promovere. Ebrardus in Græcismo c. 15 :
Pastor oves baculo Minat : lupus ore Minatur.
Statuta Canon. Regul. apud R. Duellium[] tom. 1. Miscel. pag. 88. ubi de ordine prælati in processionibus :
Summus solus eat retro, reliquos quasi Minet.
Verbum insolens Latinis auribus, ait Erasmus in cap. 3. Actor. tametsi eo usus Festus, vel sane Paulus ejus abbreviator in Agere, et Agasones. Victor Utic. lib. 2 :
Omnisque illa beatorum turba, expellentibus quibusdam Æthiopibus, Minata est foras.
Infra :
A Mauris crudeliter Minabantur.
Utuntur præterea aliquot e veteribus ac recentioribus, Apuleius lib. 3. vetus Interpres Juvenal. Sat. 6. Auctor vulgatæ versionis Esaiæ cap. 11. Hierem. cap. 31. Thren. 3. lib. 1. et 4. Reg. Act. Apost. cap. 18. Gregorius Magnus lib. 1. Dialog. cap. 2. Lex Burgundionum tit. 23. § 3. Pactus Legis Salicæ tit. 50. Lex Salica tit. 10. § 9. Decretio Childeberti Regis cap. 7. Lex Ripuar. tit. 70. § 5. tit. 82. § 2. Lex Longob. lib. 1. tit. 23. § 2. 6. lib. 2. tit. 11. § 4. Roth. 351. Liutpr. 85. 120. (6, 32. 67.) Adde chart. Longob. ann. 736. apud Brunet. tom. 1. pag. 489. et 490. Braulio Cæsaraugustan. in Vita S. Æmiliani cap. 1. Anastasius in Hist. Eccl. pag. 97. Petr. Damian. in Vita S. Romualdi n. 62. Cæsarius lib. 5. Miracul. cap. 48. lib. 6. cap. 2. lib. 9. cap. 48. Ditmarus pag. 88. Ordericus Vital. pag. 538. 546. 701. 807. 860. Fulcherius Carnot. lib. 1. Histor. Hieros. cap. 19. Liber. Mirac. S. Bertini cap. 7. 17. Histor. Archiep. Bremensium ann. 1171. Joan. Mon. in Vita S. Odonis Abbat. Cluniac. lib. 2. pag. 37. Idem Odo lib. 3. Collat. 34. Arnulfus Lexoviens. et alii non pauci.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Minare Vestigium. Pactus Legis Salicæ tit. 40. Edit. Eccardi :
Si quis bovem aut caballum, sive quodlibet animal in furto perdiderit, et ejusdem vestigia sequitur, et id consecutus fuerit usque in tertia nocte, etc.
Cujus articuli titulus est :
De vestigio Minando,
hoc est, inquit idem Eccardus, de persecutione vestigii, quod ducit ad animal amissum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Minare, Expellere, ejicere. Jac. de Vitriaco Hist. Orient. lib. 3. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 297 :
Omnia autem prostibula, et eos qui tabernas ad potandum frequentabant..... ab exercitu Christi Minabat.
[]« 2 minare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 391b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MINARE2
2. MINARE, Clandestinum consilium in aliquem inire. Vide Mina 2.
[]« 3 minare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 391b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MINARE3
3. MINARE, Cuniculos facere, Miner. Vox passim hac notione recepta : a minis forte, seu fodinis, quod qui in iis operantur ut metalla eruant, fossas subterraneas conficiant. Quomodo autem olim ejusmodi cuniculi fierent, docent in primis Albert. Aquensis lib. 2. cap. 36. Guill. Tyrius lib. 3. cap. 10. lib. 12. cap. 11. Gruellus in Historia Arthuri Ducis Britanniæ, Dux Clivensis in Tacticis vernaculis pag. 57. 119. et alii passim ex nostris Historicis. Willem. Brito lib. 7. Philipp. :
....... Certantque Minare
Arte sibi nota latus et fundamina turris,
Parmis protecti, ne forte ruens super illos
Missilium posset retropellere turbo cavantes,
Donec visceribus muri latuere cavati,
Truncis suppositis, subito ne corruat in se
Pendula pars muri, pariens sibi damna virisque,
Queis simul incisum satis est, supponitur ignis,
Et fugiunt ad tuta viri, ruit Illion ingens,
Ingentemque ruens strepitum facit, etc.
Willelm. de Podiolaurentii cap. 43 :
Incipientes Minare instar talparum, conantur invadere civitatem.
[]« 4 minare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 391b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MINARE4
4. MINARE, Fodinam aperire. Charta Gauch. de Joviniaco ann. 1211. in Chartul.[] Pontiniac. ch. 67 :
Facient de prædictis duabus partibus (nemoris) quicquid voluerint extirpando, Minando, arando, metendo, etc.
Alia Erardi de Brena ann. 1269. ibid. ch. 84 :
En ce bois nus ne puet .... ne cuillir herbe, ne fuile, ne Miner en nus tams.
Vide supra Mina 1. et mox Minaria.
Minarii, Fossores cunicularii, apud Rigordum ann. 1189. 1190. et Will. Armoricum ann. 1202. Will. Brito lib. 2 :
.... Sub eisque secare Minarius instat, etc.
Minores, Eadem notione, apud Fulcher. Carnot. lib. 2. cap. 39. Mineors, apud Willharduinum 186. Vide ibi Gloss.