![[]](img/image.png)
MISERIA, Commiseratio. Chron. Mauriniac. ubi de morte Philippi filii Ludovici Grossi :
Animis omnium nescio si dicam Miseriam vel misericordiam ingerebant, et doloribus augmentabant fomenta.Miracula B. Martini apud Baluz. tom. 7. Miscellan. pag. 170 :
Patiebatur autem in natibus. Erat igitur videre Miseria.Galli diceremus :
C'étoit pitié de le voir.Vide Merces.