![[]](img/image.png)
MUTUS, Obscurus :
Muta verba,apud Abbonem in Præfat. ad libros de Bellis Parisiac.
Muti, inter divinatores reponuntur apud Paschasium Ratbertum in Vita Arsenii seu Walæ
Abb. Corbeiensis lib. 2. cap. 9 :
Divini, conjectores, et Muti.Atque hi putantur esse Engastrimythi, seu ventriloqui.
Mutorum Pœna. Vide Panis fortis.
Muti Lapides, sine inscriptione, apud Hygenum de Limitibus constituendis.