« »
 
NATURALIS 1, NATURALIS 2, NATURALIS 3, NATURALIS 4.
[]« 1 naturalis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 575b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NATURALIS1
1. NATURALIS, Filius nothus. Adrevaldus Floriac. lib. 1. de Mirac. S. Benedicti cap. 6 :
Remigium Rotomagensem Episcopum Naturalem suum ac Carlomanni fratrem cum Imperio dirigit.
Fuit autem Remigius filius nothus Caroli Martelli. Filius Naturalis, Gallis Fils naturel, in Regiminibus Paduæ apud Murator. tom. 8. col. 451. et in Chronico Veron. ibid. col. 653. In Appendice ad Marculfum form. 52. Filii Naturales dicuntur ex conjugio procreati, si vir uxori suæ libellum dotis, ut lege jubebatur, dare neglexerat :
Ideoque ego ille, dum non est incognitum, quod femina aliqua nomen illa bene ingenua ad conjugium mihi sociavi uxore, sed qualis causas vel tempora me oppresserunt, ut chartolam libelli dotis ad eam, sicut lex declarat, minime excessit facere, unde [] ipsi filii mei secundum legem, Naturales appellantur.
Adde formulam 54. et notas Bignonii ibidem.
P. Carpentier, 1766.
Legitimum quoque et ex legali conjugio procreatum significat, in Charta ann. 1354. ex Reg. 84. Chartoph. reg. ch. 822 :
Et quintus casus est (præstandi auxilium) in casu quo maritabit aliquam de filiabus suis Naturalibus et legitimis.
[]« 2 naturalis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 575c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NATURALIS2
2. NATURALIS, Proprius, domesticus, subditus. Baldricus Dolensis Episc. in Vita B. Roberti de Arbressello pag. 9 :
De quo loquimur, Robertus, domine (sermo fit ad Episcopum Redonensem) tuus Naturalis est : Nam et Redonensis est, tuisque institutionibus satis accommodus, etc.
Charta Ludovici Regis Franc. ann. 1171 :
Notum facimus quod fidelis ac Naturalis noster vir venerabilis Manasses Aurelianensis Episcopus, etc.
[]« 3 naturalis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 575c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NATURALIS3
3. NATURALIS, Incola, Civis. Charta Henrici Comitis Portugalliæ apud Brandaon. tom. 3. pag. 282 :
Judex et Alcaida sunt nobis ex Naturalibus Colimbriæ.
Naturalis de regno Aragoniæ
, in Concilio Turiasonensi inter Hispanica tom. 3. pag. 494.
Naturales monachi
, Cœnobii incolæ seu possessores legitimi, in Chartula ann. 1063. ubi narratur
quomodo Cluniacenses occupaverunt locum S. Martialis
Lemovicensis, apud Baluzium tom. 6. Miscell. pag. 519.
Cum hominibus et feminabus inde Naturalibus
, in Donatione ann. 1110. apud Acherium tom. 10. Spicil. pag. 165.
P. Carpentier, 1766.
Charta Ludovic. VII. ann. 1162. in Reg. 62. Chartoph. reg. ch. 313 :
Porro Naturales carnifices non audierunt (leg. nos adierunt) et suæ miseriæ pondus exposuerunt nobis, etc.
Vide supra Natio 4.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Naturalis Dominus, Legitimus, qui jure dominium obtinet. Charta Henrici Ducis Glogoviæ, qua Regi Bohemiæ tanquam Domino suo naturali obedientiam et auxilium pollicetur ann. 1351. apud Ludewig. tom. 5. pag. 542 :
Promittimus etiam pro nobis, heredibus ac successoribus nostris, Regibus Boemiæ et ejusdem regni coronæ, fideliter assistere et parere et obedire, sicut vassalli Principes Naturalibus et ordinariis dominis suis noscuntur ex debito obligari.
Vide Haltaus. Glossar. Germ. voce Naturlich, col. 1408.
Naturales Petræ, Lapides naturales, qui et nativi, ex ipso solo, ex ipso metallo, apud Agrimensores.
[]« 4 naturalis » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 575c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NATURALIS4
4. NATURALIS, Physicus, qui physicæ seu naturæ studet. Vide supra Naturas audire in Natura 1.