« »
 
[]« Ripuarii » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 194a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RIPUARII
RIPUARII, Ribuarii dicti, qui ad Rheni ripas, circa fluvium, non citra, uti vult Audigerius, consederant, maxime qui ad Rheni, Scaldis, et Mosæ, Hollandi scilicet, Luxemburgenses, Gheldrenses, Juliacenses, etc. uti observatum ab Isaaco Pontano lib. 2. Orig. Franc. pag. 174. et aliis. Longe enim probabilior ea sententia quam Chiffletii in Vindiciis Hispanicis pag. 44. qui ab ignobili fluvio Rura dictos scripsit : tametsi Frodoardus in Chronico ann. 923.
Ruram
fluvium in pago Ribuario statuit. Sed et Browerus in Proparasceve Annal. Trevir. pag. 68. 95. 1. edit. ait, repertam inscriptionem veterem Caraduni, quod hodie Caerden vocant, viculo ad Mosellæ ripam sinistram, haud procul Monasterio, ex qua Ripanos, horum fluviorum accolas, sub Romanis dictos colligit : VC. I. Genio. Vicano. Omnibus. Ob. Memoriam. Ripanorum. Marianus. Ripanus. Ut ut sit, iidem videntur qui Riparioli apud Jornandem de Rebus Geticis pag. 118. et Francis æquiparantur in Lege Ripuar. tit. 22. Horum regio, Pagus Ripuarius, Provincia Ripuaria, appellatur in eadem Lege tit. 31. § 3. 5. Ripuaria, nude in Annal. Franc. Fuld. ann. 881 :
Trajectum et pagum Hasbannicum, totamque Ripuariam, etc.
Adde Eginhardi Annales ann. 782. et Reginonem ann. 891.
Regio Ribuariorum,
apud Wipponem in Conrado Salico pag. 429. Marianus Scotus ann. 875 :
Qui quoque Carolum Seniorem 8. Id. Octobr. bello in pago Meginense, nomine Ripuaria, non longe ab Andernach Castello juxta Rhenum pugnantem ultra 50000 superavit
. Est autem Pagus Meginensis tractus ille dictus hodie Meienfeldt, ab oppido Meien haud procul Andernaco. Radevicus de Gestis Friderici lib. 2. cap. 13 :
His in Bajoaria peractis Fridericus Ribuariorum fines ingreditur, inferioresque regni partes peragrans, etc.
Guntherus lib. 6. Ligurini :
His bene compositis Ripuaria Cæsar in arva
Tendit, et extremos Rheni percurrere fines
Accelerat.
Et lib. 7 :
Saxones, et rigidi qui Norica rura coloni,
Westfaliamque tenent, quos aut Ripuaria tellus,
Aut cum Germanis Rhenum partita colonis
Francia.
Chronicon Trudonense parte 1. lib. 2 :
Est autem Ribuaria terra victualibus abundans, sub qua Comitatus Juliacensis aliorumque Principum fortalitia continentur.
Et lib. 5. pag. 395 :
Quæ erant circa et ultra Mosam, et in Ripuaria, et circa Rhenum. Ducatus Ripuariorum,
in [] Charta Germanica ann. 809. apud Henschenium ad Vitam S. Ludgeri Episcopi Mimigard. § 29. Gozelo Dux Ribuariorum, apud Wipponem in Conrado Salico pag. 424. Adde Vitam ejusdem Ludgeri num. 21. et vide Freherum lib. 2. Orig. Palat. cap. 8. et 9. et Lindenbrogii Glossarium.
Quos vero Ripuarios Latini, Galli Ruiers, et Rives appellabant. Tractatus MS. de Torneamentis :
De par les Bretons, les Manceaux, de par les Rives et Hasbegnons,
id est Ripuarii et Hasbanienses. Provinciale MS. :
S'ensuit les armes des Alemans et des Ruyers.
Mox recensentur arma seu insignia Nobilium Ducatus Luxemburgensis. In alio Riviers vocantur, ibique primo recensentur arma Comitatus Hollandiæ Comitum. Scribit Gollutus in Hist. Burgundiæ Sequanensis lib. 10. cap. 81. et 109. Duces Burgundiæ habuisse complures fæciales seu Heraldos, quorum alii Poihiers, alii Ruyers dicti : eorum, qui Poihiers vocabantur, munus versatum in Gallicis provinciis ; aliorum intra terras Imperii. Ita nempe Poheros, Ducum Burgundiæ subditos, qui Gallice, contra Ripuarios, qui Theutonice loquebantur, appellatos supra docuimus in voce Poheri. Vide Chapeavillum in Erardo a Marka Episcopo Leod. cap. 18. 19. et Ægidium Bucherium in Belgio Romano lib. 14. cap. 8.
Constabat autem Ripuariensis Ducatus Comitatibus quatuor, ut est in divisione Regni Lotharii in Capitularibus Caroli Calvi, qui apud Nithardum lib. 1. ann. 838. ita nominantur :
Et per fines Ribuariorum Comitatus Moilla, Halt, Trahammolant, Masagowi.
Moilla, Haettra, Hammolant, Masagouwi, apud Pertz. cap. 5. Vide Zeuss. de popul. German. pag. 343. et Chronic. Gottwicense pag. 749.