« »
 
OBEDIMENTUM 1, OBEDIMENTUM 2.
[]« 1 obedimentum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 004c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBEDIMENTUM1
1. OBEDIMENTUM, Idem quod Obedientia 4. Tabularium Ecclesiæ Uzeticensis ann. 1272. pag. 6 :
Census, usatica et Obedimenta, pascua, pacua, etc.
Testamentum [] Anglici Grimoardi Episc. Alban. Cardin. ann. 1388. apud Stephanotium tom. 10. Fragm. MSS. pag. 334 :
Lego pro ipsa Capellania fundanda omnes census, servitia, deveria, usatica, domos, casaria,... pascua et Obedimenta, exitus et introitus quoscumque, etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Præstatio scilicet seu servitium vassalli. Charta ann. 1075. ex Tabul. S. Vict. Massil. :
Et ipsi dederunt omnia quæ in terra sunt, quomodo sunt, vineæ, decimum, gardia, Obedimentum, etc.
Pariag. Montisfalc. in Vallavia ann. 1293. ex Reg. 161. Chartoph. reg. ch. 104 :
Johannes de Campo, pro Obedimento pascuarum Montisfalconis, quatuor solidos.
[]« 2 obedimentum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 005a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBEDIMENTUM2
2. OBEDIMENTUM, Idem quod Mandamentum, Jurisdictio, territorium. Charta ann. 1312. in Regesto 48. Philippi Pulcri Regis Franc. ex Tabulario Regio n. 70 :
Et prædia vulgariter appellata de Balazon, quæ sunt in Obedimento seu pastayragio hominum villarum S. Paulleti et S. Juliani, quorum pastayragiorum obedimentorum et bannum dicti loci vendi consuevit singulis annis 20. sol. Turon. etc.