« »
 
OBSERVARE 1, OBSERVARE 2, OBSERVARE 3, OBSERVARE 4.
[]« 1 observare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 020c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBSERVARE1
1. OBSERVARE, Exspectare. Proverb. 8. 34 :
Observat ad postes ostii mei.
Collatio Carthag. cognitione 1 :
Perendie, si præcipis, Observabimus.
Synodus Romana sub Bonifacio II. PP. sess. 1 :
Quia non recederem, sed Observaturum esse in Regia civitate.
Sess. 2 :
Theodosius Echinensis Episcopus,... sicut præterita sessione constituistis, Observat.
Vetus Interpres Concilii Chalcedon. :
Doceant si qui Observant pro persona agentes reverendissimi monachi.
Ubi Gr. προσεδρεύουσι.
[]« 2 observare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 020c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBSERVARE2
2. OBSERVARE, dicuntur Clerici, Presbyteri, quoties in Ecclesiis munia consueta et sibi imposita observant, et exequuntur. Concilium Andegavense can. 10 :
Quicumque vel de Laïcis vel de Clericis ministri fuerint ordinati, et Observare noluerint, si Laicus, communicare non liceat.
Epaonense can. 5 :
Ne presbyter territorii alieni, sine conscientia sui Episcopi, in alterius civitatis territorio præsumat basilicis atque oratoriis Observare.
Ita in Concil. Aurel. IV. can. 7.
Observantes Clerici, qui in Ecclesiis deserviunt, in Conc. Aurel. III. can. 5. Aurel. IV. can. 26.
[]« 3 observare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 020c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBSERVARE3
3. OBSERVARE, Jejunare. Glossæ Isidori : Abstinet, Observat.
[]« 4 observare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 020c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBSERVARE4
4. OBSERVARE, Servare, tueri, defendere. Charta ann. 1211. e Chartul. S. Vandregisili tom. 1. pag. 849 :
Si aliquis moveret controversiam supra præfatis domibus... ego dictus Rogerus propriis expensis debeo eos Observare indempnes.
P. Carpentier, 1766.
Charta Hugon. de Castell. ann. 1241. ex Chartul. Campan. in Cam. Comput. Paris. fol. 192. r°. col. 2 :
Ego dictum dominum meum Theobaldum regem Navarræ... promitto et teneor liberare et de omnibus custis et dampnis Observare, quæ propter dictam plegiationem posset incurrere ad probationem servientium suorum.
Alia notione, vide mox in Observator.