« »
 
OBSIDIUM 1, OBSIDIUM 2.
[]« 1 obsidium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 022a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBSIDIUM1
1. OBSIDIUM, Datio in obsidem. Epistola Balduini Imp. CP. apud Arnold. Lubecensem lib. 6. cap. 20 :
Imperiale Palatium, Blachernæ dictum, nobis sub Imperatoris et suo juramento promittit in Obsidium, donec cuncta nobis promissa reddantur.
Obsidiatus. Eadem notione, apud Eutropium lib. 2. et Ammianum lib. 16. et in Codice Carolino Epist. 88 :
Petentes Ramualdum ejusdem Arichisi filium in Obsidiatum.
Adde Laurentium Leodiensem in Episcopis Virdunensibus pag. 293.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Obsidatus, Eodem significatu. Ammianus lib. 16. cap. 27 :
Obsidatus pignore tentus in Galliis.
Rursum utitur lib. 18. cap. 15. lib. 25. cap. 24. Burchardus in Epistola de Excidio Mediol. tom. 6. Muratorii col. 918 :
Jussit igitur Imperator omnes Consules et Exconsulares, Majores et Milites, Legistas et Judices in Obsidatu teneri, populum vero tamquam minus culpabilem tantum sacramento affectum in civitatem remitti.
Vide Romualdum II. Archiep. Salern. tom. 7. ejusdem Muratorii col. 151. et supra in Forostagiare.
[]« 2 obsidium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 022a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBSIDIUM2
2. OBSIDIUM, pro Obsidiæ, Insidiæ. Wichbild Magdeburgense art. 90 :
Insidias, seu Obsidia, stupra, domorum irruptiones, etc.
Obsidiare, Insidiari. Gloss. Lat. MS. Regium cod. 1013 : Obsidiaverunt, insidiati sunt. Commodianus instruct. 62 :
Obsidiando perit, et ideo sentit iniquus.
Obsidias etiam dixit, post Columellam lib. 8. cap. 1.