« »
 
[]« Onager » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 044c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ONAGER
ONAGER, Machina bellica jaciendis lapidibus. Radulphus de gestis Friderici I. Imp. apud Murator. tom. 6. col. 1183 :
Et in quodam ligno sedebant, ut lapidibus, qui jaciebantur ab Onagris, qui erant in Crema, obruerentur, aut eorum timore vel amore castellum redderetur.
Rursus occurrit col. 1181. Sed et apud Vegetium lib. 4. cap. 2 :
Onager autem dirigit lapides, sed pro nervorum crassitudine et magnitudine saxorum pondera jaculatur.
Onagros a scorpionibus ibidem distinguit Vegetius, sed Ammianus ambos confundit fuseque describit lib. 23. Ad quod observat Carolus de Aquino, nihil facilius potuisse contingere, quam ut Ammiani tempore eamdem habuerint appellationem scorpio et onager, quæ ævo Vegetiano, aut certe antiquiore, distinguebantur machinæ. Idem in aliis usuvenisse organis oppugnatoriis, observat alias non semel.