«
2 onus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 045b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/ONUS2
2. ONUS, Tributum, præstatio. Charta ann. 1077. apud Stephanotium tom. 1. Antiq. MSS. Vascon. pag. 735 :
Dono etiam præfatæ B. Martini basilicæ et monachis Malleacensibus... Onus annonæ et vini, carnis quoque et universorum meorum apud Burdigalam, secundum jus reddituum ex integro decimam et Palatiicapellam et sylvam totam, etc.
Onus Sententiæ, in Jure Hungario, est gravamen et liberatio mulctæ. Sambucus et Molnarus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Onera Solidorum, Usuræ. Leges Luitprandi apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 55. col. 2 :
Ut ei major indemnitas propter Onera solidorum non accrescat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Onusculum,
Parvum onus, Johanni de Janua ;
Petite charge, in Glossis Lat. Gall. Sangerm. MSS.
Onustare, pro
Onerare. Joh. de Janua :
Onustare, Sarcinare ; Charger,
in Glossis Lat. Gall. Sangerman. Junilius Episcopus Afer in Genesim :
In vere enim solent herbæ virentes apparere in terra, et ligna pomis Onustari.
Occurrit rursus in Actis SS. Aprilis tom. 2. pag. 29. Ita
Onustatus, pro
Onustus, usurpavit Petrus Cluniacensis lib. 1. Epist. 24. et vetus Interpres Judith 15. 7.
Onustus, Qui oneri est, onerosus. Saxo Grammaticus lib. 7. extremo :
Quum enim ob senectam severitatemque civibus etiam Onustus existeret, etc.
Vide Stephanium ad hunc locum, ubi hac notione vocem
Onustus usurpari apud
Valerium Maximum lib. 9. cap. 2. in scriptis codd. observat.