« »
 
[]« Oppidum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 049b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OPPIDUM
OPPIDUM atque Urbem unam rem esse probat Valesius in Præfat. ad Notitiam Galliarum pag. XIII. et seq. tametsi quidam urbem magis aliquid oppido esse arbitrantur. Probationibus ibi prolatis unam addo ex Translatione S. Rigomeri Confess. ann. 1014. descripta a Petro Monacho Malleacensi, subæquali, relata sæc. 6. Benedict. pag. 133. et seqq. Ibi pag. 135. Andegavense Opidum memoratur, quod inter celebres Galliarum Urbes seu civitates alii numerarunt. Vide Castrum et Civitas.
L. Henschel, 1840–1850.
Oppidum, Suburbium, Ædificia extra urbis murum vel extra arcem sita. Widukind. lib. 1. cap. 9 :
Obpugnant Oppidum incenduntque. Capto Oppido et incenso, aciem ordinant ex adverso portæ orientalis. Clausi muris dum acies vident ordinatas.... audacter erumpunt portis, etc.
Idem lib. 3. cap. 45 :
Oppido potito et incenso, et omnibus quæ forias murum erant captis vel interfectis.
P. Carpentier, 1766.
Vocis vim apud veteres Britannos explicat Cæsar de Bello Gall. lib. 5. cap. 17 :
Oppidum autem Britanni vocant, cum sylvas impeditas vallo atque fossa munierunt, quo, incursionis hostium vitandæ causa, convenire consueverunt.