« Parochia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 178b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PAROCHIA
PAROCHIA, seu potius Parœcia, ex Gr. παροιϰία ;
(nam vocem Parochia, barbaram esse pridem observarunt Budæus, Alciatus, et alii)
Territorium et districtus Episcopi, ut Provincia et Diœcesis Metropolitani
et Archiepiscopi. Eucherius Lugdun. :
Parochia, adjacens domus, id est Dei, diœcesis, gubernatio, hoc non secundum proprietatem verbi, sed secundum effectum.Symmachus PP. Ep. 10 :
Leo PP..... definivit Parochiarum numerum vel quantitatem Arelatensi et Viennensi Sacerdotibus deputandam.Bonifacius Moguntinus Epist. ad Zachariam PP. de Germania :
Et Provinciam in tres Parochias discrevimus.Zacharias PP. Epist. ad Burchardum Wirtziburg. :
Innotuit nobis... Coepiscopus noster Bonifacius, nuper se discrevisse et ordinasse in Germaniæ partibus Episcopales. sedes..... et Provinciam in tres divisisse Parochias.Charta ann. 1095. apud Lobinell. Hist. Britan. tom. 2. col. 145 :
Pateat igitur donasse me S. Martino... mei juris ecclesiam quam in Parrochia Redonensis Episcopi sitam, in honorem B. Audoeni Archipræsulis Rotomagensis exstructam.Histor. MS. Monast. Beccensis pag. 423 :
Excommunicatos pronuntiavit eos qui possessiones et quidquid ad jus prædicti monasterii in Ambianensi Parochia pertinet, etc.Ita passim usurpant Canones Apostol. can. 14. 15. 34. 35. Concil. Nicæn. I. can. 16. Concil. Antioch. sub Julio I. PP. can. 9. Suessionense sub Childeberto, Vernense, Wormatiense, Liptinense, Toletanum III. Tolet. IV. etc. Augustinus Epist. 261. Eusebius in Hist. variis in locis, Leges Alemann. tit. 11. § 1. tit. 13. § 2. Capitula Caroli M. lib. 1. cap. 9. 11. 40. 66. lib. 2. cap. 4. lib. 5. cap. 84. 172. 149. 324. lib. 6. cap. 57. 86. 104. 105. lib. 7. cap. 94. 129. Capitula Caroli C. ann. 868. cap. 1. 3. Charta ejusdem Caroli C. pro Monasterio S. Columbæ edita a Baluzio in Notis ad Lupum Ferrar. Gennadius de Scriptor. Eccl. in Vigilantio, Eigil. in Vita S. Sturmii Abbat. Fuld. n. 22. Petrus Diac. lib. 4. Chron. Casin. cap. 70. Miracula S. Bercharii sæc. 2. Bened. pag. 849. Mirac. S. Vedasti n. 4. sæc. 4. part. 1. pag. 606. Tangmarus in Vita S. Bernwardi n. 40. et 43. sæc. 6. part. 1. pag. 225. et 226. Baldricus Noviom. lib. 1. cap. 7. Cosmas Pragensis pag. 12. et alii, quos laudat Filesacus de Origine parœciarum cap. 1. Vide Muratorii Dissertationem septuagesimam quartam in Antiq. Ital. med. ævi tom. 6. pag. 359. sqq.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Latiori tamen
interdum acceptione sumta videtur vox Parochia ; in Constitutionibus Apostolicis
lib. 7. cap. 46. pro tota Asiæ diœcesi usurpatur : pro Metropolitani districtu apud
Sigebertum a Mabill. laudatum tom. 4. Annal. Bened. pag. 384. ubi de Gerardo Cameracensi
Episcopo, qui solus ex Lothariensibus appendebat ad Parochiam Francorum; quod recte idem Mabillonius de Remensi metropoli interpretatur. Eadem notione, pro metropoli nimirum Rotomagensi, occurrit in Vita S. Audoeni apud Surium 24. Aug. pag. 261. n. 26 :
Jam vero regnante Theodorico, qui beatum virum non minus, quam Reges superiores, charum habuit, inter reliqua ejus beneficia id ab eo præstitum est S. Audoeno, ut in ejus Parœcia nec Episcopus nec Abbas... absque ejus consensu rectorem vel successorem constituere auderet, nisi, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Atque hinc
est forte quod Parochiam Episcopalem dicebant, ubi de territorio et districtu
Episcopi agebatur. Eigil in Vita S. Sturmii Abbat. Fuldens. n. 22. sæc. 3. Bened. part. 2.
pag. 283 : Et post non longum tempus totam provinciam illam in Parochias Episcopales divisit, et servos Domini ad docendum et baptizandum potestatem dedit.
Parochia, Ecclesia parochialis ; districtus Ecclesiæ Presbyteri. Gillebertus Lunicensis
Episcopus de Usu Ecclesiastico :
Parochiam appello, populum primitias, oblationes, et decimas persolventem.Hinc Parochia in Tabul. Major. Mon. usurpatur pro Parochi obventionibus :
Dederunt quoque... ad victum monachorum... ecclesiam S. Sulpicii... cum omnibus quæ ad eam pertinent, hoc est cum tota Parochia atque sepultura castelli Filgeriensis.Decreta Colomanni Regis Hungar. lib. 2. cap. 16 :
Unaquæque Ecclesia circa se in proximo habeat Parochiam suam.Ita Concilium Carthaginense IV. can. 102. Agath. can. 21. Vasense II. can. 1. 2. Aurelian. IV. can. 11. 26. Aurelian. V. can. 9. Arvern. can. 10. Carpenctoratense I. Moguntinum I. Capit. Caroli M. lib. 1. cap. 11. 146. 147. 152. lib. 6. cap. 164. 166. Diurnus Romanus cap. 3. tit. 3. 6. etc. Ἀγροιϰιϰαὶ παροιϰίαι, in Concilio Calched. act. 15. can. 17. Parrochiæ rusticanæ, in Capitul. Caroli C. tit. 46. cap. 1. quæ a Civitatensibus, de quibus Concilium Agathense can. 22. distinguuntur. Parochia Eponensis, apud Avitum Vienn. Epist. 80. Vide Sidon. lib. 9. Epist. 16.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Parochialis, Ecclesia quæ sub parochia est, quæ proprium presbyterum non habet. Statuta MSS.
Augerii II. Episc. Conseran. ann. 1280 : Quod si forte in eadem duritia perstiterint, cessetur a divinis in Parochialibus, in parochiis in quibus commissa fuerint, et etiam in quibus iidem domini morabuntur.
L. , 1840–1850.
Parochia Secundaria, eodem sensu, idem quod Ecclesia obedientialis, in Statut. Canonicor.
Friberg. apud Haltaus. in Glossar. German. voce Nachpfarre col. 1391.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Parochia, Parochianorum conventus. Charta ann. 1259. in Chartular. S. Vandreg. tom.
1. pag. 860 : Ego prædicta Nicholaa uxor dicti Johannis juravi spontanee et non coacta, tactis sacrosanctis Evangeliis in monasterio S. Michaelis de S. Vandregesillo in plena Parochia, quod, etc.
Parochia, Districtus judicis. Decreta S. Ladislai Regis Hungariæ lib. 3. cap. 16 :
Unusquisque judex in Parochia sua judicet.Vide Particula 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Parrochia, Territorium, districtus. Charta ann. 1275. in Chartular. S. Vandreg. tom. 1. pag.
820 : Ego Willelmus filius et heres Osberti dicti Luissier de Parrochia S. Vandregesilli vendidi viris religiosis abbati et conventui S. Vandregesilli quandam masuram terræ cum ædificiis supra positis, quam habebam in dicta Parrochia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Parrechia, pro Parochia, eadem notione, in Charta ann. 950. apud Baluz. Hist. Tutel.
col. 349.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Parrochia, Urbis regio, Gall. Quartier d'une ville. Bern. Iter
Hierosol. pag. 219 : Dicitur etiam quod numerus Parrochiarum, sive, ut aiunt, contratarum in ipsa urbe(Cairo)ascendat ad viginti quatuor millia.
Parochianus, nude, in Chron. Montissereni ann. 1128. 1211. et alibi non semel, qui
Parochianus Presbyter, in leg. Alemann. tit. 13. § 1. Curio, seu Parochus. De
ejusmodi Presbyterorum origine, vide Sozomenum lib. 1. cap. 15. et ibi Henricum Valesium.
Parochianus, Qui ex Parochia alicujus Episcopi aut Presbyteri est, in Capit. Caroli M. lib. 1.
cap. 153. 147.
Epist. ann. 1128. apud Kennett. in Antiquit. Ambrosd.
pag. 90 :
Alexander Lincoln. Episcopus Guidoni de Charing Parochiano suo salutem.Occurrit apud Lobinell. in Hist. Britan. tom. 2. pag. 273. Parochianus Episcopus, qui de Archiepiscopi Parochia est, in Epist. 17. Alexandri II. PP.
L. , 1883–1887.
◊
Curé, ap. Burchardum, éd. Thuasne, II. 439, an.
1498 : Interfuerunt... Araceli Parochianus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Parrochitanus, Eadem notione. Charta Emehardi Episc. Herbipol. ann. 1097. in Vindem. Litter.
pag. 177 : Populumque Parrochitanum katholice in his quæ sunt ad Deum.... doctrinaliter instruat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Parochialis Presbyter, Parochus, curio. Charta ann. 1408. tom. 3. Hist. Paris. Lobinelli pag. 110 :
Presbytero tamen Parochiali sive curato ipsius ecclesiæ S. Salvatoris ad faciendum divinum servitium dicti domini Decanus et Capitulum luminare competens debent perpetuo ministrare.Occurrit rursum ibid. pag. 109.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Parrochialia dicuntur potissimum Sacramenta, quorum administratio ad Parochum seu curionem jure
suo competit. Chartul. Latiniac. : Ut capellanus Domus Dei non nisi infirmis et conversis suis Parrochialia administret... Servientes Domus Dei qui conversi non fuerint a presbyteris suis parrochialibus Parrochialia recipient.
Parrochiagium, Jus Parochiale, Parochi seu Curionis ; obventiones seu reditus qui ad Parochum
primario jure pertinent. Charta ann. 1241 :
Itaque quidquid nos quatuor bona fide super animas nostras super Parochiagio et transmutatione parochiæ prædictæ ordinaremus, etc.Charta Abbatis Fossat. ann. 1249. ex Tabulario ejusdem Monasterii f. 44 :
Quitavimus... quidquid juris habebamus vel habere poteramus ratione Parrochiagii de sancto Nunno seu alio quocunque modo in decimis novalium factorum et faciendorum, etc.Exstat in Tabulario Ecclesiæ Meldensis Charta Abbatis Loci restaurati ann. 1138. qua Capellam de Berigniaco erigit in Ecclesiam Parochialem, cum hoc titulo miniato, de Parrochiatione de Berigniaco. In Charta vero Gallica Parochiaige, pro districtu Parochiæ sumitur, quomodo Paroisse usurpamus.
P. , 1766.
Parochia, Parochi obventiones. Charta M. reg. Scot. in Chartul. eccl. Glasg. ex Cod. reg.
5540. fol. 11. v°. : Do et concedo prædictæ ecclesiæ Glasguensi... capellam de castello meo in Rocheburc,... cum Parochia et decimis et oblationibus et ceteris ecclesiasticis rectitudinibus et dignitatibus.
P. , 1766.
Parochiola, Eadem notione, in Concamb. Ebersperg. apud Oefelium tom. 1. Script. rer. Boicar.
pag. 45. col. I : Post hæc etiam ipsam basilicam cum Parochiola decimisque commendavit jam dicto antistiti.
Parochiaticum, Eadem notione, ni fallor, in Charta Martelli de Malleio, in Chronico Besuensi
pag. 699 :
Dedi etiam decimas de Falgei et Parochiaticum, et omnem usum et consuetudinem in nemoribus et silvis, etc.
Parochiatus. Tabular. Campaniæ Thuanum f. 32 :
Si non sit nisi unum castellum, primogenitus habebit illud castellum, et feoda illius castelli, et carrucatas, prata, vineas,....... quæ sunt infra Parochiatus illius castelli.Habetur ibi semel ac iterum, pro districtu, ni fallor.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Eodem
significatu occurrit in Charta Theobaldi Campaniæ Comit. ann. 1224. apud Marten. tom. 1.
Anecd. col. 919 : Et si haberent inter se domum fortem, secundo natus haberet eam cum omni avantagio de feodis, carrucagiis... stagnis quæ essent infra Parrochiatus villæ in qua esset domus illa.Hist. Mediani Monast. pag. 273 :
Grangiæ suæ de Estenon, quæ situatur in Parochiatu Purensi.
P. , 1766.
◊ Charta Hugon. episc.
Autiss. ann. 1196. ex Tabul. S. Mariani : Notum fieri volumus inter ecclesiam S. Mariani et Bartholomæum capellanum de Basema pro decima terrarum, quas in Parochiatu ejusdem villæ eadem ecclesia possidet, diu habitam contentionem, etc.
◊ Jam vero unde Parochia, vel Parœcia appellata
sit, vel diœcesis Episcopi, aut districtus Sacerdotis, non una est sententia. Filesacus
lib. de Parœciis cap. 1. existimat ejusdem Ecclesiæ consortes vel vicinos, παροίϰους dictos, quæ vis est Græci vocabuli : παροιϰίαν vero appellatam eorum, qui eamdem Ecclesiam accolunt,
viciniam. Henricus Valesius ad Eusebii Hist. lib. 1. cap. 1. hujus vocis originem inde
natam putat, quod Ecclesia in terris duntaxat inquilina sit et
πάροιϰος, ejus autem patria et municipatus in cœlo. Ego
vero censuerim Ecclesias, παροιϰίας, veteres Christianos
appellasse ; quod cum in magnarum urbium viciniis conventus suos secreto agerent, eorum
Ecclesiæ seu Conventus, non civitates quidem dicerentur, sed viciniæ
civitatis ; quod suadere videntur loquendi familiares primis Christianis formulæ, quas
affert idem Valesius ex Epistola Smyrnensis Ecclesiæ apud Euseb. lib. 4 :
Ἡ ἐϰϰλησία ἡ παροιϰοῦσα ἐν Σμύρνῃ.Et eod. lib. cap. 23. de Dionysii Corinthii Epistolis :
Ἐϰϰλησίᾳ δὲ τῇ παροιϰοῦσῃ Γορτύναν.In Epistola Clementis ad Corinthios :
Ἡ ἐϰϰλησία τοῦ Θεοῦ ἡ παροιϰοῦσα Πώμην.Denique in Epistola Sardicensis Concilii :
Πρεσϐυτέροις, διαϰόνοις, ϰαὶ πάσῃ ἐϰϰλησίᾳ τοῦ Θεοῦ τῇ ἐν Ἀλεξανδρείᾳ παροιϰοῦσῃ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Iis adde
Epistolam Julii ad PP. Alexandrinos apud S. Athanasium Apol. 2. de Fuga pag. 770 : Ἰούλιος, πρεσϐυτέροις ϰαὶ λαῷ παροιϰοῦντι Ἀλεξανδρείᾳ.Nec aliter hanc vocem interpretatur Glossar. Gr. Lat. :
Πάροιϰία, inhabitatio. πάροιϰος, accola, incola, colonus ; παροιϰῶσε, juxta te habito.Haud scio an huc referri debeat illud S. August. de Civit. Dei lib. 14. cap. 23 :
Presbyter fuit quidam nomine Restitutus in Parœcia Calamensis ecclesiæ ;ibi enim Parœcia pro vicinia scriptum videtur.
◊ Neque ab hac sententia discedit Sirmondus in Disquisitione
de Azimo cap. 5. ubi observat Parochiarum nomen rusticarum Ecclesiarum olim fuisse,
ideoque Parochias civitatibus opponi in Concilio Agathensi can. 21. cum jubentur ii,
quibus oratoria per agros extra Parochias habere, atque in his Missas tenere permissum
est, in præcipuis tamen festivitatibus,
non nisi in civitatibus, aut in Parochiiseas tenere ; et in Concilio Aurelianensi V. can. 8 :
Aut in civitatibus, aut per Parochias ordinare Clericos.Vide Gloss. med. Græcit. in Παροιϰία, col. 1122.