« »
 
PESTIS 1, PESTIS 2.
[]« 1 pestis » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 294c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PESTIS1
1. PESTIS, pro quavis Miseria, et exitio ; pro fame usurpat Obertus Cancellar. in Annal. Genuens. ad ann. 1164. apud Murator. tom. 6. col. 342 :
Sed quia tempus nimis erat ineptum et carnes et victualia deerant, per loca nobis vicina ascendit, ut ita dicamus, mina grani pretio soldorum decem et infra ; et duravit hæc Pestis per spatium anni et medii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pestis Feralis, Genus supplicii in maleficos. Lex 5. Cod. Theod. tit. 16. lib. 9 :
Hos (magos) quoniam naturæ peregrini sunt, feralis Pestis absumat.
Quærunt quænam sit hæc pœna. Alii capitale supplicium, alii vivicomburium interpretantur. Græci vero Basilic. Interpretes lib. 60. tit. 39. Photius tit. 9. Nomoc. cap. 25. et Balsamo bestiarum supplicium intelligunt : quæ sententia Gotofredo magis probatur. Hunc, si placet, consule in Notis ad hanc legem.
[]« 2 pestis » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 294c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PESTIS2
2. PESTIS, f. idem quod Pestillum, Comput. ann. 1358. ex Tabul. S. Petri Insul. :
Item pro quadam Peste et uno collo et tribus coclearibus bosci, v. sol.