![[]](img/image.png)
1. PESTIS, pro quavis Miseria, et exitio ; pro fame usurpat Obertus Cancellar. in Annal.
Genuens. ad ann. 1164. apud Murator. tom. 6. col. 342 :
Sed quia tempus nimis erat ineptum et carnes et victualia deerant, per loca nobis vicina ascendit, ut ita dicamus, mina grani pretio soldorum decem et infra ; et duravit hæc Pestis per spatium anni et medii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pestis Feralis, Genus supplicii in maleficos. Lex 5. Cod. Theod. tit. 16. lib. 9 : HosQuærunt quænam sit hæc pœna. Alii capitale supplicium, alii vivicomburium interpretantur. Græci vero Basilic. Interpretes lib. 60. tit. 39. Photius tit. 9. Nomoc. cap. 25. et Balsamo bestiarum supplicium intelligunt : quæ sententia Gotofredo magis probatur. Hunc, si placet, consule in Notis ad hanc legem.(magos)quoniam naturæ peregrini sunt, feralis Pestis absumat.