« »
 
[]« Pingere sibi » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 327a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PINGERE
PINGERE Sibi, Animo concipere, sibi fingere. Fulcuinus de Gestis Abb. Lobiens. tom. 6. Spicil. Acher. pag. 570 :
Plerisque mortem sibi, plerisque deditionem Pingentibus, ecce, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pingere in Furtum. Pactus Leg. Salicæ tit. 10. § 2. edit. Eccardi :
Si quis vero animal, caballum vel jumentum in furtum Pinxerit, etc.
hoc est, inquit eruditus Editor, notam suam adpinxerit animali : moris enim est ut animalia, sues, equos, boves in pascua dimittentes, nota certa inusta vel picta insigniamus, quo eos ab aliis dignoscere possimus ; quæ consuetudo, ut ex hoc loco apparet, ab antiquo ad nos propagata est. Eadem Lex a Carolo Magno emendata tit. 10. cap. 4. apud eumdem Eccardum pag. 147. ut et apud Baluz. habet :
in [] furto punxerit
, non male ; sed prima lectio potior Eccardo videtur.