« »
 
PINNA 4, PINNA 5.
[]« 4 pinna » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 327c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PINNA4
4. PINNA, Mons. Vita SS. Voti et Felicis tom. 7. Maii pag. 61 :
Fontium quoque venis per devexa Pinnarum scaturientibus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pinnaculum, Eadem notione, tom. 2. Junii pag. 698. ubi de S. Fandila :
Quod haud procul a civitate Cordubæ in parte Septemtrionis ad radicem Mellaris Pinnaculi situm est.
[]« 5 pinna » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 327c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PINNA5
5. PINNA, Pinnaculum, Pinnium. Glossæ antiquæ MSS. ; Pinnaculum, altitudo parietis excelsi. Gloss. Græc. Lat. : Ἔπαλξις, Pinna, propugnaculum. Onomast. : Pinnaculum, ἔπαλξις. Pinnaculum templi, Matth. 4. 5 Πτερύγιον τοῦ ϊεροῦ. Anastasius in Histor. Eccles. pag. 131 :
Volebant enim ea die vesperi ad ripæ muros applicare stationem, et temones supra propugnacula imponere.
Ubi Codex Thuanus habet Pinnacula, Theophanes εἰς τὰς ἐπάλξεις. Tabular. S. Clodoaldi :
Et si prædictus Remboldus domus Pinnaculum auferre voluerit, vel heres ipsius, usque ad pannam guttæ auferre licebit.
Isidorus Pacensis æra 769 :
Sese in scisuris petrarum ab alto Pinaculo jam vulneratus cavilando præcipitat.
Idem æra 772 :
Ad quem Christiani tandem præparvi Pinacula (montium Pyrenæorum) retinentes postulabant misericordiam, etc.
Chartular. Eccles. Claromont. apud Baluz. Hist. Arvern. tom. 2. pag. 253 :
Dixit se ædificaturum quandam capellam, hoc est ecclesiam, ad Pinnam refectorii Claromontis in honore sancti Nicolai.
Isidorus lib. 11. cap. 1 : Pinnula summa pars auris, ab acumine dicta : Pinnum enim antiqui acutum dicebant. Gloss. Isid. : Pennium, bis acutum. Papias : Pinnium, Acutum. Vide Camdenum in Britannia, ubi de voce Gallica veteri Pen.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pigna, Eadem notione. Gesta Consulum Andegav. tom. 10. Spicil. Acher. pag. 460 :
Repente supervenit a plaga australi vehementissimus turbo,... deinde vero solutis laquearibus, universæ ejusdem ecclesiæ trabes, simulque tota teges per Pignam templi ejusdem occidentalem in terram corruentes eversum ierant.
Pignaculum, Culmen domus. Gall. Pignon de maison. Pinnaculum, Matth. 4. 5. Charta Episcopi Parisiens. ann. 1222. in M. Pastorali lib. 19. Ch. 69 :
Quod domum suam... non levabit, nec poterit levare... ultra 6. pedes,... et secundum hanc elevationem modo competenti domum pignaculabit, ita tamen quod in anterioris Pignaculi elevatione nullam fenestram... facere poterit.
Tabularium Fossatense :
Abbas convenit cum Granchiario de una domo ibidem facienda, quæ habebit 8. taisias longitudinis, et 3. Pignacula, et solarium per totum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pignaculum, Pinnaculum, Turris ecclesiæ, ubi campanæ pendent, Gall. Clocher. Notæ ad Martyrol. vetus Eccl. S. Salvatoris Aquensis :
Eodem die fuit incœptum Pignaculum hujus S. Ecclesiæ [] S. Salvatoris an. Dom. 1323... Eodem die et an. Dom. 1411. fuit reincœptum dictum Pignaculum supra Ecclesiam usque ad aiguillam... Item an. 1415. et die 20. Maii fuerunt positæ magnæ campanæ in dicto Pignaculo.
Sententia Navarri Episc. Conseran. ann. 1208. apud Marten. tom. 7. Ampliss. Collect. col. 92 :
Postea in contemtum universalis Ecclesiæ horribilius erigentes calcaneum, in loco publico Pinnaculum construxerunt, ibidem campanas et cymbalas suspendentes, quas ad matutinas et singulas horas diei pulsare, contemnentes matrem Ecclesiam, præsumpserunt.