« »
 
[]« Pirata » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 331a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PIRATA
PIRATA, Miles maritimus, qui Latinis prædo, vel latro maritimus, ut est in Glossis antiquis MSS. Ita
latrocinium maris
dixit Justinus lib. 43. num. 3. Latrones[] nude piratas vocat Florus lib. 3. cap. 6. et Latrocinari, dixit pro piraticam exercere, lib. 2. cap. 3. Schol. Sophoclis in Ajace de vocabuli etymo :
Πεῖρα, Ἀττιϰῶς, δόλος ϰαὶ τέχνη. ὅθεν ϰαὶ πειραταὶ οἵ ϰατὰ θάλασσαν ϰαϰοῦργοι.
Aliter Papias : Piratæ sunt prædones marini, ab incendio navium vel insularum, quas capiebant, dicti. Errat, ut jam monuit Martinius, quippe qui non sint πυραταί, sed πειραταί. Joan. de Garlandia in Synonymis :
Qui pecus aut pecudes abigunt, hi sunt Abigei,
Raptoresque maris Piratas dicimus esse.
Catholicum parvum :
Pyrata, larron de mer, et dicitur a pir, quod est ignis, quia ferunt ignem in manu sua, et sternunt alias naves cum prora, quia est acuta, et ferrum ponitur in principio navis, cum quo frangunt alias naves.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Piratator, Eod. significatu. Litteræ ann. 1414. apud Rymer. tom. 9. pag. 84 :
De nominibus aliquorum hujusmodi proditorum, fugitivorum, Piratatorum aut bannitorum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Piratus, ut Pirata, in Litt. Eduardi III. Reg. Angl. ann. 1328. apud eumdem Rymer. tom. 4. pag. 340 :
Captis per quosdam malefactores et Piratos villarum de sancto Andero, etc.
Pirata, Nauta, vel miles maritimus. Asserus in vita Ælfredi :
Rex Elfredus jussit cymbas et galeas, i. longas naves fabricari per regnum, ut navali prælio hostibus adventantibus obviaret. Impositisque Piratis in illis, vias maris custodiendas commissit.
Annales Gisburnenses in Willelmo Rufo cap. 1 :
Robertus vero Comes attentavit venire in Angliam cum magno exercitu, sed a Piratis Regis, qui curam maris a Rege susceperant, repulsus est.
Matthæus Wesmonaster. ann. 1040. de Hardecanuto :
Ex tributo Piratis suis ministrabat.
Vetus Poëta apud Guil. Malmesbur. de Gestis Reg. Angl. lib. 2. cap. 6 :
Jam jacet in campo, pelago Pirata relicto.
Matthæus Paris ann. 1215 :
Ipse autem Rex interim cum paucis ministris... Piratæ exercens officium, nautarum sibi quinque portuum gratiam reconciliare vacavit.
Alibi :
Quod comperientes nautæ et Piratæ, etc.
Guillelmus Apuliensis lib. 3. de Gest. Normann. :
Nuntius Imperio Bari Legatus ad urbem
Supplicat ut miseris jam civibus auxilietur.
Piratis aptæ naves ex more parantur,
In quibus efferri frumenta jubentur et arma,
Classe quibus tuta transire possit ad urbem.
Piratica, inquit Olaus Wormius ad Monumentum Tirstadense,
olim honesta ac licita erat, atque in ea crebro se Reges ipsi, aut eorum liberi exercebant, ascitis famosioribus Athletis corporis robore et virtute præstantibus. Constabat autem piratica hæc certis legibus
. Mitto reliqua, quæ in gratiam veterum Daniæ Regum prosequitur, qui in hacce arte exercere se soliti erant. Vide Eustathium in Homer. pag. 1457. 1475.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Piratia, Piratica, Gall. Piraterie. Per modum Piratiæ, in Charta Henrici V. Reg. Angl. ann. 1419. apud Rymer. tom. 9. pag. 754. Charta ann. 1492. apud eumdem tom. 12. pag. 501 :
Latrocinia, deprædationes, furta, excursus, Piratias aut malefacta, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Piratio, in Charta Elizabethæ Reg. Angl. ann. 1559 :
In aliquas partes transmarinas, et moram ibidem trahentes absque licentia regia et Pirationes quascumque (exercentes.)
Piratirium, Piraterium, Eadem notione.[] Monachus Sangallensis de Carolo Mag. lib. 2. cap. 22 :
Ad cujus portum, eo prandente, sed ignorato, Piratirium exploratores Nordmannorum fecerunt.
Tho. Archidiac. Spalatens. in Hist. Pontif. Salonit. cap. 1 :
Exercebat Piraterium propter opportunitatem locorum, etc.
Vide Martinii Lex. in hac voce.
Piratica, JC. Anglis, non solum est deprædatio marina ; sed omnis felonia supra mare, aut infra magni Amiralii jurisdictionem perpetrata. Cowellus lib. 4. tit. 18. § 22.