« »
 
[]« Populare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 411a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POPULARE
POPULARE, Habitare : hinc Galli Peupler une ville. Consuetudines Regni Majoricarum editæ a Jacobo Rege Aragonum :
Laudamus vobis dilectis... ut ibi Populetis et habitetis.
Charta Regis Alarici ex Tabulario S. Joannis Pennensis apud Bivarium ad Chron. Maximi :
Hæc est carta populationis duarum villarum Nove et Ardanis, quas Populari fecit Rex in termino S. Juliani de Navasal.
Lucas Tudensis æra 776 :
Eo quoque tempore Populavit Asturias, etc. alias autem civitates vastavit, quia illas non potuit Populare.
Vetus Nomenclatura urbium Hispaniæ :
Tunc temporis Populavit Rodericus Comes Amajam, etc.
Ordinat. pro Judæis sub Philippo V. Reg. Franc. apud D. Brussel tom. 1. de Usu feud. pag. 68 :
Item ordinatum est quod Judæi vadant ad antiquas judærias ad morandum, exceptis illis qui Populant judæriam Navarreriæ Pampilon. Civitas Populabatur, construebantur ecclesiæ ædificia, etc.
in Epist. J. Episc. Accon. ad Honorium III. PP. tom. 8. Spicil. Acher. pag. 378. Adde Murator. tom. 3. pag. 445. Vide Consuetudinem Cenomanensem, art. 131.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Populare Agriculturam, Agrum colere, arare, serere. Charta Ferrandi Reg. Castellæ ann. 1224. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 916 :
Me obligo.... ad dandum vobis viginti paria boum, cum necessariis eorum ad Populandum agriculturam usque ad annum, et vitalia ad custodiendum castrum et caveas memoratas.
Vide Populatus.