« »
 
PROCINCTUS 1, PROCINCTUS 2, PROCINCTUS 4.
[]« 1 procinctus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 517c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROCINCTUS1
1. PROCINCTUS, Capitula Caroli M. lib. 4. cap. 26 :
Homo de statu suo pulsatus, si is, qui eum pulsat, ad convincendum illum Procinctum habuerit, adhibeat sibi octo conjuratores legitimos ex ea parte, unde pulsatur, sive illa paterna, sive materna sit, et quatuor aliunde non minus legitimos, et jurando vindicet libertatem suam. Quod si Procinctus defuerit, adsumat undecumque 12. liberos homines, et jurando ingenuitatem suam defendat.
Ex Capitul. per se scribend. ann. 817. cap. 10. et 11.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Iis lucem affert D. Brussel Tract. de Usu feud. lib. 3. cap. 19. ubi Procinctum definit Statutum testium numerum qui alicujus, cujus consanguinei erant, statum sacramento affirmabant, hoc est, cum esse liberæ conditionis vel non. Unde vero ducta vocis origo, non liquet, nisi quod ii testes in procinctu essent id quod ab iis requirebatur affirmandi. Vide Eichhorn. Histor. Jur. German. § 48. not. e.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Procincta, Eadem notione, in Regesto Magn. Dier. Trecens. fol. 101 :
Item, cum alias judicatum fuerit in curia Campaniæ contra aliquos homines dominæ Corbom, quæ dicta domina eosdem, contra quos litigabat, et quos dicebat suos esse homines de corpore, et offerebat se probaturam per Procinctam ventrem et originem secundum consuetudinem patriæ.
P. Carpentier, 1766.
Cœtus, conventus. Libert. Mailliaci ann. 1229. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 716. art. 17 :
Quod si aliquis militum casatorum Mailliaci aliquem hominem.... pro servo suo calumpniaverit, et hæc tercia manus militum et Procinctu parentelæ [] probare poterit, etc.
Vide supra in Processio 1.
[]« 2 procinctus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 518a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROCINCTUS2
2. PROCINCTUS, Procincta, Ambitus, vel limites loci alicujus, intra quos libertas seu immunitas illius includitur. Ælredus in Vita S. Edwardi Confessor. cap. 6 :
Et habeat idem locus liberum Procinctum, id est ambitum, et cæmeterium mortuorum circa se, absque Episcopali.... exactione.
Charta Caroli Calvi apud Doubletum pag. 788 :
Itaque hanc totam Procinctam
Procintam
Deo sanctoque ejus Dionysio donamus, cum omni videlicet judiciaria potestate, hoc est bannum, omnemque infracturam, etc
. Charta Caroli Simplicis apud Vassorium in Novioduno pag. 678 :
Concessimus ergo illis teloneum, quod ubique in toto Procinctu urbis Noviomagensis regali ditione possidebamus.
Adde pag. 734. Charta Henrici I. Reg. Fr. ann. 1060. pro Ecclesia S. Martini de Campis :
Præfatam ecclesiam ea firmitate munio, quatenus in perpetuum regio jure ab omnibus fore concedatur libera, tam videlicet infra ambitum munitionis ejus, quam infra in Procinctu illius, in teloneis, in fredis, etc.
P. Carpentier, 1766.
Inventar. Chartar. reg. ann. 1482. fol. 95 :
Aliæ acquisitiones plurium vinearum, salseiarum, aliarumque terrarum,... quæ unitæ et adjunctæ fuerunt parco vel Procinctui nemoris Vicenarum.
Hinc Gallicum Procincte, pro Territorium, districtus. Lit. ann. 1288. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1231 :
Prononçons ke nos freres li cuens de Haynnau devantdit a, doit avoir son souvrainetei en la ville de Blarignies devant dite, ensi comme ès autres villes ki sunt en le Procincte de Haynnau.
Vide supra Porcincta.
[]« 4 procinctus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 518a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROCINCTUS4
4. PROCINCTUS, Exercitus. Annal. Bertin. ad ann. 841. tom. 7. Collect. Histor. Franc. pag. 59 :
Lotharius quidem diebus Quadragesimæ Mogunciam usque adversus Hludovicum Procinctum ducit.