« »
 
PROMPTUS 1, PROMPTUS 2, PROMPTUS 3, PROMPTUS 4.
[]« 1 promptus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 529c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROMPTUS1
1. PROMPTUS, pro Promptuarium, Penus. Gregorius Turon. lib. 3. Hist. cap. 15. de Coquo :
Dominus enim dedit gratiam puero huic, et accepit potestatem super omnia quæ habebat dominus suus in Promptu : diligebatque eum valde ; et omnibus qui cum eo erant, ipse dispensabat cibaria et pulmenta.
Vide Promum.
[]« 2 promptus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 529c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROMPTUS2
2. PROMPTUS, quartæ declin. Expedita militum manus, ad excurrendum in hostilem agrum emissa, Gall. Parti, détachement. Comput. ann. 1363. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 257. col. 1 :
In quibus (literis) continebatur, quod inimici erant circumcirca patriam vicariæ Vicani, Sumenæ et Agantici, et Promptus suos faciebant venire ad partes inferiores, et propter hoc haberetur bona custodia.
[]« 3 promptus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 529c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROMPTUS3
3. PROMPTUS, adject. Habilis, aptus, commodus. Comput. redit. et expens. eccl. Paris. ann. circ. 1381. ex Bibl. S. Germ. Prat. :
Item Girardo Rotier carpentatori,... pro pœna jungendi dictum pressorium, situandi in dicto loco et reddendi Promptum in omnibus infra vindemias.
[]« 4 promptus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 529c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROMPTUS4
4. PROMPTUS, Ad promptuarium seu penum pertinens ; nisi mendum sit pro Proprius. Libert. loci de Montefalc. ann. 1369. in Reg. 149. Chartoph. reg. ch. 296 :
Item quod dictus dominus noster rex, nec ejus pariarius, non valeat introducere... pro herbagiis seu pascuis.... aliqua [] animalia, nisi essent sua Prompta.
Vide Promus 2.