« »
 
QUIDAM 1, QUIDAM 2.
[]« 1 quidam » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 608c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUIDAM1
1. QUIDAM, etiam ubi de viro clarioris et pernoti nominis agitur. Charta Caroli Simpl. apud Mabill. sæc. 5. Bened. pag. 8 :
Quidam inluster vir ac dilectus comes Geraldus præsentiæ meæ sublimitatis suos dirigens legatos atque monachos, etc.
Quod sequiore ætate haud infrequens fuisse observant Auctores novi Tract. diplom. tom. 4. pag. 573.
[]« 2 quidam » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 608c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUIDAM2
2. QUIDAM, Unus. Charta Phil. Pulch. ann. 1293. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 7. v°. col. 1 :
Cum prior et monachi prioratus de Bellomonte super Ysaram... haberent in nemoribus nostris de Bellomonte, scilicet in foresta Quernelle, usuariam consuetudinem, quantum Quidam asinus ad usum eorumdem singulis diebus afferre poterat.