« »
 
REFFORMARE, REFORMARE 1, REFORMARE 2.
[]« Refformare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 078c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REFFORMARE
REFFORMARE, Consilium mutare. Instr. ann. 1459. inter. Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 292. col. 1 :
Sed pro vero credimus quod ipsis consulibus alia ratio, præterquam ista, Refformat, pactumque in stomaco eorum, quæ moleste gerunt.
Ab ea notione nihil fortasse differt vox Gallica Réformer in Lit. remiss. ann. 1389. ex Reg. 137. Chartoph. reg. ch. 108 :
Loys de Bugny capitaine de certaines gens d'armes tenoit une forteresse en Auvergne, couroit par le pays, prenoit bestial et les gens et les faisoit Réformer et furer.
Id est, ex rusticis hominibus milites et prædatores faciebat.
[]« 1 reformare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 080a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REFORMARE1
1. REFORMARE, Restituere, reddere. Reformare debitum, apud Sidonium lib. 4. Ep. 24. Ita utuntur Lex 9. Cod. Th. de Desertorib. Lex 15. de Pistorib. eod. Cod. etc. Decretio Chlotarii Regis cap. 12. Concil. Aurelian. II. can. 24. Turonense II. can. 26. Parisiense I. can. 3. Lex Wisigoth. lib. 7. tit. 3. § 4. lib. 8. tit. 3. § 13. lib. 9. tit. 1. § 1. 9. tit. 3. § 4. lib. 11. tit. 3. § 4. Lex Burgund. tit. 29. § 1. tit. 41. § 1. tit. 49. § 2. tit. 77. § 1. 3. Lex Bajw. tit. 11. cap. 3. Lex Ripuar. tit. 66. Capitula Caroli M. lib. 5. cap. 204. 356. lib. 6. cap. 151. 153. Regula S. Fructuosi cap. 20. etc.
[]« 2 reformare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 080a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REFORMARE2
2. REFORMARE, Statuere, sancire. Chronicon Parmense ad ann. 1287. apud Murator. tom. 9. col. 811 :
Per Concilium extitit Reformatum de dando eis cc. libras Parmenses.
Et ad ann. 1295. col. 832 :
Per dominum Potestatem prædictum et tunc capitaneum, et per anzianos omnes, Reformatum fuit, quod omnes banniti Communis Parmæ propter maleficia, cujuscumque conditionis essent, cancellarentur et extraherentur de omnibus bannis et condemnationibus eorum gratis, scilicet illi de parte Ecclesiæ et non alii.
Vide infra Reformatio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Reformare Responsum, Respondere. Literæ Civitatis Lubec. ad Henricum Angl. Regem ann. 1403. apud Rymer. tom. 8. pag. 288. col. 1 :
Desideramus etiam vestrum benignum responsum super hiis nobis Reformari.