« »
 
[]« Remolta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 121a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REMOLTA
REMOLTA, Idem quod Molta seu Pensitatio quam a vassallis exigit dominus pro frumenti molitura in molendinis suis. Charta Deodati Abbat. S. Tiberii apud Stephanot. tom. 1. Antiquit. Occitan. MSS. pag. 389 :
Dono tibi guardiam molinis et decimam et mediam Remoltam et duas pugnaderias in septimana de ipsis molinis, qui ibi sunt et inantea erunt.
P. Carpentier, 1766.
◊ Pars farinæ, quæ molitori ratione salarii competit. Charta ann. 1342. in Reg. 74. Chartoph. reg. ch. 62 :
Est vero etiam pars prædicta seu molneria dare medietatem farinæ seu Remoltæ, quam lucrabitur rota prædicta.