« »
 
[]« Renuntiare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 125c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RENUNTIARE
RENUNTIARE, Jubere valere, nuntium remittere, dimittere, abdicare. Vetus Interpres S. Irenæi lib. 1. cap. 8. num. 3 :
Permitte autem mihi ire et Renunciare domesticis.
In Græco ut et Lucæ 9. 61. ἀποτάξασθαι. Chronicon Parmense ad annum 1282. apud Murator. tom. 9. col. 801 :
Guielminus duxit in uxorem quamdam dominam... et Renuntiavit canonicatum [] Parmæ, quem habebat.
Et ad ann. 1295. col. 832 :
Gotius de Foro capitaneus populi Parmæ Renuntiavit ipsum regimen et capitaneatum.
Hac notione dixit Quintilianus, Renuntiare civilibus officiis, Gall. Renoncer.
Subjectionem atque fidelitatem eidem Renunciare coacti sumus
, in Charta ann. 1523. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 333.