« »
 
RETENTARE 1, RETENTARE 2, RETENTARE 3.
[]« 1 retentare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 159a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RETENTARE1
1. RETENTARE, Retinere. Codex Theod. lib. 11. tit. 1. leg. 12 :
Si militares viri aliquos ex his penes se Retentant, etc.
Et lib. 7. tit. 18. leg. 14 :
Occultatoresque eorum (desertorum) ad subeundam pœnam, quæ Divi genitoris nostri constituta est legibus, volumus Retentari, teneri, servari.
Capitulare 8. ann. 803. et lib. 6. Capitul. cap. 370 :
Qui... res Ecclesiæ a Regibus petere, aut Retentare, vel auferre, aut invadere, vel vastare præsumpserint, etc.
Charta ann. 1130. apud Miræum tom. 1. pag. 380. col. 2 : []
Ex quibus tamen novem libris novem solidos quotannis Retentabit.
Charta ann. 1046. ex Archivo S. Victoris Massil. armar. Forojul. num. 2 :
Sancto Victori et Sociis, quorum monasterialis Ecclesia corpora se gaudet Retentare,
id est, servare, possidere. Regni seu imperii Retentaverunt habenas, in Vita B. Leonis IX. PP. apud Eccardum de Orig. familiæ Habsburgo-Austriacæ col. 172. Vide mox Retentatio 1. et Retentator.
[]« 2 retentare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 159b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RETENTARE2
2. RETENTARE, Eligere, instituere. Codex Theod. lib. 3. tit. 17. leg. 3 :
Inlustris Præfectus urbis, adhibitis Decemviris e numero Senatus Amplissimi et Prætore Clarissimo viro, qui tutelaribus cognitionibus præsidet, Tutores Curatoresque ex quolibet ordine idoneos faciat Retentari ; et sane id libero judicio, expertesque damni constituent judicantes.
[]« 3 retentare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 159b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RETENTARE3
3. RETENTARE, Excludere, submovere vel interdicere. Codex Theod. lib. 10. tit. 10. leg. 21 :
Ac ne generaliter in omnes hæc fuerit constituta, summis dignitatibus usque ad Secundicerium Notariorum hoc servari decernimus, ceteris ab hac licentia Retentatis, ne dum nimia largitas tenditur, publica commoditas neglegatur.