« »
 
[]« Retrodecimum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 167c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RETRODECIMUM
RETRODECIMUM, quasi Arrieredisme, forte idem quod Redecima, seu Decima decimæ. Prima Curia Generalis Catalaniæ Jacobi Regis Aragon. ann. 1291 :
Nec solvere teneantur tertium, vel aliquam quantitatem, vel partem loco tertii, vel Retrodecimi.
Vide in Retrocole.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Retrodecimum idem esse quod Redecima seu Decima decimæ confirmari potest ex veteri Charta Bernerii cujusdam laici, quam exscripsit Stephanotius tom. 3. Antiquit. Pictav. MSS. pag. 555 :
Dimitto etiam hoc quod in terra de Jusgul habebam, id est, accipiebam decimam et retinebam meum Retrodecimum, dimitto ministerium hujus decimæ et dimitto Retrodecimum : omnia hæc dimitto, cum sex sextariis annonæ, quos accipiebam in area. Retinebam minutas annonas, milium, viciam et garropam, et de decima vini Retrodecimum.
Vide Retrodecima.