« »
 
[]« Reversum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 174c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REVERSUM
REVERSUM, Responsum. Memoriale ann. 1401. apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 1657 :
Item, affectuose desiderat (Rupertus Rex Romanorum,) ut serenissimus Princeps Rex Aragonum scriptis ac aliis opportunis mediis attentet, et pro posse efficiat apud Regem Franciæ..... ne inquietet dominum Regem Romanorum... et quidquid habebit pro Reverso, scribat domino Regi Romanorum Heydelbergam vel Duci Lotharingiæ.
Epistola ejusdem Ruperti ad Brabantinos ann. 1407. ibidem col. 1722 :
Et licet nuntii nostri ad vos et alios Brabantinos cum prædictis nostris litteris destinati nobis retulerint, se a plerisque ex vobis intellexisse, quod velletis nobis per vestros nuntios responsum, prout etiam in nostris desiderabamus litteris, destinare, tamen nullum adhuc [] Reversum verbis habuimus aut scripturis.
Vide Reversale.