« »
 
ROTA 1, ROTARE 1, ROTARE 2.
[]« 1 rota » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 219b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROTA01
1. ROTA, apud Græcos genus fuit tormenti, uti docemur ex Tullio lib. 5. Tuscul. et Apuleio lib. 3. et 10. Metamorph. Suidas ὄργανον βασανιστιϰὸν ϰαὶ διατεῖνον τὰ σώματα fuisse ait. Alibi, ξύλινόν τι ἐν ὧ δεμούμενοι οἱ οἰϰέται ἐϰολάζοντο. Sed aliud prorsus fuisse supplicium jure contendit Cujacius lib. 3. Observ. cap. 28. ab eo, quod Franciscus Rex in grassatores instituit, ubi fractis membris semianimes in altum elatis rotis supini imponuntur : cum in supplicio illo veterum, rei rotis alligati crudeliter torquerentur ac distenderentur : de quo quidem veterum supplicio egere alii, ac inprimis Anton. Gallonius de SS. Martyrum cruciatibus cap. 2. Acta S. Julianæ Virginis et Mart. cap. 3. num. 14 :
Tunc Præfectus jussit afferri Rotam ferream, et figi in ea gladios acutos, et super ipsam Rotam imponi Virginem, ut staret Rota in medio duarum columnarum, et quatuor milites de ista parte, et alios quatuor ex alia parte, et milites trahebant Rotam, et Julianam habebant superpositam. Trahentes autem milites machinam tangebant, et nobile corpus virginis Christi omnibus membris findebatur, et medullæ de ossibus ejus exibant, et tota Rota tingebatur de illa, etc.
Adde Vitam sancti Ephremi num. 10.
Non aliud tamen fuit ferme Rotæ supplicium ab hodierno, sub prima Regum nostrorum stirpe, atque adeo posterioribus sæculis, cum rei confractis ossibus morituri, vel post suspendium, vel capitis minutionem, rotæ ad spectaculum et ludibrium innecterentur. Gregorius Turonensis lib. 6. Historiæ cap. 35. et Aimoinus lib. 3. cap. 52. ubi de feminis maleficis :
Alias enecat, alias incendio tradit, alias Rotis ossibus confractis innectit.
Ditmarus lib. 4. pag. 48 :
Miser captus est, fractisque cruribus Rotæ superpositus.
Andreas Suenonis lib. 7. Legum Scanicarum cap. 11 :
In Rota distento corpore suspendatur, vel lapidibus obruatur, etc.
Galbertus in Vita Caroli Comitis Flandriæ num. 95 :
Post hæc vero utrorumque corpora virorum (qui patibulo suspensi fuerant) Rotæ plaustri superposita, in malo altissimo fixæ, videnda universis transeuntibus proposuerunt, etc.
Idem num. 119 :
Eodem die captus est,... et in Rota malo superinfixa ligatus, disperditionem vitæ perpessus, omnium spectaculum fuit.
Adde num. 122. Philippus Galtherus lib. 8. Alexandreidos, de cæde ejusdem Caroli pag. 64 :
Hoc habitu quondam Burchardum Flandria vidit
Solventem meritas occiso Principe pœnas,
Quem Rota pœnalis pro tanto crimine torsit,
Totaque confregit Ludovico vindice membra.
Vide præterea Galterum Tervanensem in Vita ejusdem Caroli cap. 39. et 42. et Sugerium in Ludovico VI. pag. 316. Cæsarius lib. 2. Mirac. cap. 6. de homicida :
Statim data super eum sententia, pœnæ Rotali adjudicatus est.
Adde lib. 10. cap. 37. lib. 11. cap. 54. 55. Willelmus Heda in Wilebrando Episcopo Trajectensi :
Cum socio ignominiose trucidatur, impositus Rotæ, stipite exaltatus, quod maximæ apud Germanos judicatur infamiæ.
Continuator Nangii ann. 1326 :
Prius enim in pilorio vertitur, et deinde ambæ manus scinduntur, et in Rota eminente ligatus ponitur, pugnis abscissis ante eum ad circumferentiam Rotæ pendentibus, [] etc.
Ægidius de Roya ann. 1328 :
Deinde tractus ad patibulum, fractis cruribus et membris decapitatus fuit, et positus super Rotam, atque suspensus cum eadem Rota ad novum patibulum miræ altitudinis cum suis consortibus.
Denique Continuator Chronici Carionis ann. 1535 :
Rotæ supplicium hoc anno mense Januario primum in Gallia adversus latrones decernitur.
Johannes du Tillet Episcop. Meldensis in Chronico :
Anno 1535. lex contra latrones lata, salutaris admodum omnibus peregrinantibus et iter facientibus, ut pedibus, brachiis, dorsi spina et cervice fracta et conquassata, tamdiu sublimes in Rota vivant, quamdiu animam de cœlo trahere poterunt.
Gesta Balduini de Luxemb. Trevir. Archiep. lib. 1. cap. 9. apud Baluzium tom. 1. Miscell. pag. 106 :
Proprium occultæ nationis fratrem, qui propriam uxorem interfecerat spe solemnioris.... supplicio Rotali interimere permisit.
Ejusce supplicii meminerunt præterea Albertus Stadensis ann. 1192. Annales Colmar. 1. part. ann. 1293. 2. part. ann. 1293. Albertus Argent. pag. 114. 117. 155. 169. 178. Genealogia Regum Daniæ pag. 217. Godefridus Monachus S. Pantaleonis ann. 1226. Chronicon Leodiense apud Labbeum, et Levoldus Northovius eod. anno, Historia Archiepiscoporum Bremensium pag. 114. Magnum Chronicon Belgicum pag. 227. 286. Suffridus Petri in Episcopis Leod. cap. 10. 18. Æneas Silvius in Histor. Bohem. cap. 8. etc. Vita Balduini Lutzemburg. Archiep. Trevir. lib. 2. cap. 12. Hermannus de Lerbecke in Chronico Comitum Schawemburg. pag. 37. etc. Apud Suecos jure antiquo, feminas rotæ imponi, aut ad ramum arboris suspendi vetitum. Mas vero rotæ imponebatur, femina autem sub arena defodi debebat, ut observat Joann. Stiernhookus de jure Sueonum vetusto pag. 356. Vide Turnebum lib. 7. Advers. cap. 16. Hadrianum Junium lib. 3. Animadv. cap. 12. pag. 145. Frontonem Duceum ad S. Basilium pag. 42. Menagium in Etymologiis Gallicis v. Roue, Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 688. etc.
Rotare, Rotæ supplicio punire, Gallice Rouer. Magnum Chronicon Belgicum ann. 1213 :
Per vicos et plateas ut canis vilissime tractus, tandem in rota eminentissima Rotatus est, etc.
Joannes de Beka in Joanne II. Episcopo Trajectensi :
Idem Gerardus inter acerba supplicia dire Rotatus est.
Statuta Guidonis Episc. Traject. ann. 1310. in Batavia sacra pag. 177. col. 1 :
Item prohibemus sub pœna excommunicationis, ne aliqui, qui mortem sibi conspirarunt, seipsos laqueo suspendendo, vel qui suspensi, decollati vel Rotati, aut alias propter suum scelus interfecti sunt, in Ecclesiis vel cimeteriis sepeliantur, nisi de nostra seu Officiarii nostri licentia speciali.
Anonymus in Chronico Sclavico ann. 1369 :
Qui apprehensus Rotatus est, et in quatuor partes divisus, et super rotas quatuor positus, secundum quatuor civitatis partes.
Adde ann. 1387. Albertum Stadensem ann. 1226. Ægidium de Roya ann. 1328. Ericum Upsaliensem lib. 3. Hist. Suecicæ ann. 1189. lib. 4. pag. 119. etc. Vide Rotatio.
Inrotare, Eadem notione. Lambertus Ardensis pag. 169 :
Alios Inrotavit, alios imparticavit, alios caudis jumentorum protrahendos et discerpendos adhibuit.
L. Henschel, 1840–1850.
Rotam Aratri Gestare, Pœnæ species, apud Otton. Frising. de gest. Frider. lib. 2. cap. 28. Vide Sellam gestare [] in Sella 2. et Harmiscara. Verba Rusticus aratri rotam non leguntur in edit Basil. Otton. Fris.
[]« 1 rotare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 221b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROTARE1
1. ROTARE, Rota punire. Vide Rota 1.
[]« 2 rotare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 221b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROTARE2
2. ROTARE, Effutire celeri et incurioso sermone, Gaspari Barthio in Glossario, ex Roberti Monachi Historia Palæstina, apud Ludewig. tom. 3. Reliq. MSS. pag. 120. Mamertus Claudianus in Epistola ad Sapaudum Rethorem apud Baluzium tom. 6. Miscell. pag. 538 :
Nullum lectitandis his tempus insumas, quasdam resonantium sermunculorum taureas Rotant, et oratoriam fortitudinem plaudentibus concinnentiis evirant.
Rotare Loricam. Monasticum Anglicanum tom. 2. pag. 384 :
Et terram, quæ fuit Martini Permentarii de Fleta, quæ continet.... pro servitio Rotandi unam loricam semel in anno pro toto feodo, quando dominus ipsius feodi super ipsum feodum miserit.