« »
 
RUELLA 1, RUELLA 2, RUELLA 3.
[]« 1 ruella » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 232c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RUELLA1
1. RUELLA, Parva rua, seu via, vel platea Gallice Ruelle, Viculus, angiportum. Charta ann. 1206. tom. 2. Hist. Eccles. Meldens. pag. 97 :
Concessi eidem Garnero et Abbati S. Faronis de Meldis Ruellam, quæ est extra domum jam dicti Abbatis ad faciendum omnia aysamenta sua.
Alia Charta ann. 1358. ibidem pag. 659 :
Præterea quia pluviæ, immundiciæ et fetores fiunt in quadam parva Ruella, quæ contiguatur dictæ Ecclesiæ Meldensi... maxime cum locus dictæ Ruellæ parvæ sit valde periculosus.... concedimus.... quod ipsi dictam Ruellam.... valeant claudere.
Charta ann. 1241. ex Archivo Monasterii B. M. de Bono-Nuntio Rotomag. :
Quamdam peciam terræ, quam habebam in parochia S. Severi inter terram meam, quam mihi retinui ex una parte et Ruellam ex altera.
Rursum occurrit in Charta ann. 1249. ex eodem Archivo. Compositio ann. 1279. e Tabulario S. Richarii :
Claudere possint quamdam parvam Ruellam .... sitam inter Abbatiam et dicte Ecclesiæ grangiam. Reuella
legitur in Charta ann. 1282. tom. 1. Chartularii S. Vandregesili pag. 938. secunda manu, ubi prima legebatur Ruella, ut et in vetusto Rituali S. Juliani Brivatensis, in Charta Pontisarensi ann. 1221. in Actis SS. Aprilis tom. 1. pag. 904. col. 1. et pluries apud Lobinellum tom. 3. et 4. Hist. Paris. locis indicatis in Glossario : quod consule.
[]« 2 ruella » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 232c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RUELLA2
2. RUELLA, Rotula. Guido de Vigev. MS. de Modo expugn. T. S. cap. 2 :
In capite perticæ ponantur duæ Ruellæ, cum quibus trahatur baltrisca cum duabus cordis ligatis ad fundos baltriscæ.
Ibid. cap. 6 :
Et sic castro in pede constructo, ponantur in pede cujuslibet duæ Ruellæ, super quibus trahatur domus cum cordis ligatis.
L. Favre, 1883–1887.
Item tenetur prepositus habere et tenere in archa magna forneria unum magnum instrumentum quod dicitur Ruelle, cum postibus super quas currit vel ducitur dictum Ruelle, cum quo instrumento ponuntur sarcinate farine infra dictam magnam archam forneriam.
(Cart. Magalon. Rev. Soc. Sav. 1873, p. 418.)
[]« 3 ruella » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 232c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RUELLA3
3. RUELLA, Ludi species inter vetitos recensiti. Stat. Comm. Alex. ann. 1297. pag. xcvii :
Bascaciam intelligimus omnes ludos taxillorum, vel ludum Ruelle, excepto quod liceat cuilibet ludere ad scachos ubique et ad tabulas.
Fr.