« »
 
[]« Ruminare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 236b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RUMINARE
RUMINARE, Cibos in rumen revocare, Columellæ Plinio aliisque ; unde per translationem Repetere, in memoriam revocare, mente revolvere, nostris Ruminer. Hac metaphorica notione legitur apud Nonium ex Varrone, Tertullianum de Resurr. carnis cap. 37. Symmachum lib. 1. Epist. 3. lib. 3. Epist. 13. et alios recentiores. Peculiari significatu Vita S. Winwaloei MS. :
Cito enim caumate exorto omnia nociva, quæ fruges Ruminent (id est, comedant) emittit.
Sermo est de insectis. Singularius Miracula MSS. Urbani V. PP. :
Audivit custodem carceris fortiter dormientem et Ruminantem,
hoc est, stertentem, ronchissantem.