« »
 
SALARIUM 1, SALARIUM 2, SALARIUM 3.
[]« 1 salarium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 279c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SALARIUM1
1. SALARIUM, Salinum, Gall. Saliere, Ital. Salera. Charta ann. 1416. apud Rymer. tom. 9. pag. 356 :
Tria Salaria argenti deaurati... vii. lib. et vii. uncias ponderantia, libra ad lx. sol. uncia ad v. sol.
Vide Salerium.
Salarium, inter Ministeria sacra. Inventarium Ecclesiæ Eboracensis tom. 3. Monastici Anglic. pag. 171 :
Unum Salarium argenteum intus deauratum, pro sale in dominicis diebus benedicendo, ponderis 3. unciarum et dimidii.
Flodoardus Histor. Rem. lib. 2. cap. 5 :
Ibique (Ecclesiæ S. Remigii) missorium argenteum deauratum deputavit (Sonnatius ;) cochlearia quoque duodecim, et Salarium argenteum.
Vide Salaria.
[]« 2 salarium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 279c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SALARIUM2
2. SALARIUM, Vectigal, quod ab iis qui sal vendunt penditur. Charta ann. 1112. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occitan. col. 384 :
Salarium autem, ubi sal venditur, habeant in communi Aymericus et Archiepiscopus ; et habeat bajulus Archiepiscopi potestatem in eo, sicut bajulus Vicecomitis.
Vide supra Salagium 1.
P. Carpentier, 1766.
◊ Inquisit. ann. 1233. inter Cens. eccl. Rom. :
Recipiebat dictus Adam banna, tallias et datitias et Salaria integre, sine aliqua diminutione.
[]« 3 salarium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 279c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SALARIUM3
3. SALARIUM, Stipendium militiæ, vel servitii, Gallice Salaire, gages, passim [] occurrit apud Scriptores mediæ et infimæ Latinitatis : pro Dono, Gall. Present, in Litteris Philippi VI. Reg. Fr. ann. 1340. tom. 3. Ordinat. pag. 172 :
Absque aliquarum levatione sportularum seu Salariorum.
Acta S. Wernheri tom. 2. April. pag. 700 :
Ipsi tamen muneribus et Salario valde multo liquefecerunt judicem.