« »
 
SALINUM 1, SALINUM 2, SALINUM 3.
[]« 1 salinum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 284a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SALINUM1
1. SALINUM, Locus ubi sal venum exponitur. Statutum Johannis Reg. Franc. ann. 1363. tom. 3. Ordinat. pag. 623 :
Item, Quod quicumque et omnes districtus atque aliæ gabellæ Salinorum et salinarum præsentis Senescaliæ, etc.
Ubi Salina locus esse videtur ubi sal conficitur. Occurrit pluries iu Charta Ildefonsi Comit. Tolosani ann. 1141. apud Catellum in Hist. Comit. Tolos. pag. 192.
[]« 2 salinum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 284a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SALINUM2
2. SALINUM, Vectigal ex sale, seu jus de eo tributum exigendi. Testam. Rogerii Vicecom. Biterr. ann. 1193. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 500 :
Magistro Bertrando dono 460. solidos Melgorienses quos habet de me Bonetus Judæus, et donum illud quod ei feci in Salino et in omni terra mea de una bestia.
Vide Salmum et Salina 3.
P. Carpentier, 1766.
Charta Caroli IV. ann. 1326. in Reg. 64. Chartoph. reg. ch. 400 :
Item Salinum sive deverium salis, scilicet quod nullus poterat ibidem tenere sal ad vendendum, nisi cum licentia bajuli nostri.
Vide infra Sallinum.
[]« 3 salinum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 284a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SALINUM3
3. SALINUM, Salis benedictio. Consuet. Canonic. Regular. apud Marten. tom. 1. Collect. novæ vett. Script. part. 1. pag. 318 :
Refectorium similiter nullus ingrediatur,.... excepto infirmario,....... et ceteris omnibus cum bibere indiguerint et servitores (l. servitore) ecclesiæ pro Salino.
Eadem habentur in Consuet. Cisterc. cap. 72. unde quid sit Salinum interpretari licet ex paulo ante præmissis :
Nullus ingrediatur coquinam... sacrista excepto, vel quolibet alio pro.... prunis in thuribulo vel patella imponendis, vel Sale benedicendo.
Pro vase in quo benedicendum sal ponitur, vide in Sparsorium.