« »
 
[]« Sarcina » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 309c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SARCINA
SARCINA, Onus quodvis. Italis Sarcina, eadem notione : unde pro rei alicujus copia interdum usurpatur. Annal. Estens. Jac. de Layto apud Murator. tom. 18. col. 1042 :
Fuit fama esse in navibus illis nongentas petias panni Mediolanensis et circa mdc. pancerias, merzariæque maximam Sarcinam et rerum aliarum.
Charta ann. 1403. ex Schedis Pr. de Mazaugues :
Item et octo Sarcinas lignerum.
Occurrit passim. Vide Sagma.
P. Carpentier, 1766.
Qualis fuerit Sarcina bladi apud Montispessulanos, definitur in Charta ann. 1340. ex Reg. 68. Chartoph. reg. ch. 98 :
Cum in villa Montispessulani fuisset ab olim... de statuto usu vel consuetudine observatum, quod Sarcinæ bladi quinque sextaria ad mensuram loci illius continentes, etc.
Vide supra Summa bladi in Sagma.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sarcinata, Eadem notione. Litteræ Officialis Vabrensis ann. 1342 :
Exceptis duntaxat duabus Sarcinatis azini, una caulium, et una raparum. Duæ Sarcinatæ lignorum,
in Transactione inter Abbat. et Mon. Crassenses ann. 1351. Reparat. factæ in Senescallia Carcassonæ ann. 1435. ex Schedis Cl. V. Lancelot :
Pro una Sarcinata fustis vocate polpre ab ipso empta pretio xix. sol. vi. den.
Occurrit ibi non semel.
P. Carpentier, 1766.
Sarcinata vini, quarta pars modii, in Testam. Isaac medici Carcass. Judæi ann. 1305. ex Chartoph. reg. Montispessul. :
Sarcinata farinæ
, in Inventar. ann. 1476. ex Tabul. Flamar.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sarcinare, Sarcinis onerare : item opprimere ceu sarcina. Vita S. Girardi tom. 3. April. pag. 212 :
Senectutis gravedine Sarcinatus.
Vita S. Dunstani tom. 4. Maii pag. 349 :
Gravi morbo finitimæ vitæ Sarcinatus est.
Vide Ludewig. tom. 3. Reliq. MSS. pag. 534.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sarcinulare, Sarcinulis onerare. Sarcinulati equi, apud Britonem Philip. 12. 25.
P. Carpentier, 1766.
Sarcinare, In sarcinam colligere. Mirac. S. Germ. Autiss. tom. 7. Jul. pag. 268. col. 2 :
Illico surrexit, et rapto cereo, domum ingressus, latrones intra cubiculum reperit, stramenta lecti, et si quid vestimentorum repererant, Sarcinantes.
Vide alia notione in Sarcina.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sarcinalis, Ad sarcinas pertinens. Sarcinale jumentum, Equus clitellarius, Ammiano lib. 15.