![[]](img/image.png)
SCIRPUS. Gregorius Turon. de Gloria Mart. cap. 32 :
Lychnus etenim inibi positus, atque inluminatus, ante locum sepulturæ ipsius, perpetualiter die noctuque divino nutu resplendet, a nullo fomento olei Scirpique accipiens, neque vento extinguitur, neque ardendo minuitur.Scitum quid sit Scirpus apud Latinos ; sed quid juncus commune habet cum lychno ? Forte pro Ellychnio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Recte quidem,
Scirpus enim hic papyrum sonat, ut ex Gloss. Lat. Gr. colligitur :
Scirpus, πάπυρος.Porro papyrum vice ellychnii in lucernis adhibitam supra observatum est in v. Papyrus.