« »
 
SEDITIO 1, SEDITIO 2.
[]« 1 seditio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 397b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SEDITIO1
1. SEDITIO, Conspiratio in mortem, aut damnum alicujus, Bractono lib. 3. tract. de Corona cap. 2. ubi Fleta lib. 1. cap. 21. § 2. 3. habet Seductio. At § 8. habet Seditio, ut et Radulphus de Hengham in Magna cap. 2 :
Constat, quod placita de crimine læsæ majestatis, ut de nece vel Seditione personæ Domini Regis, etc.
Libertates villæ Martelli in Lemovicib. ann. 1219. apud Justellum :
De illis vero, qui alteri plagant aut cicatricem facerent, aut sanguinem excuterent, aut etiam aliquem ad lites, vel ad Seditiones arma traherent, etc.
Quo loco seditio idem valet, quod Gallis Meslée.
Seditionari, στασιάζειν, in Gloss. Gr. Lat. seditionem excitare.
Seditionarius, δημηγέρτης, in eodem Gloss. qui seditionem excitat. Conc. Toletan. XVII. inter Hispan. tom. 2. pag. 760 :
Seditionarios nunquam ordinandos clericos, sicut nec usurarios vel injuriarum suarum ultores.
Vide Concilium Carthag. ann. 398. can. 67. et Gregor. Turon. lib. 10. Hist. cap. 15.
[]« 2 seditio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 397b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SEDITIO2
2. SEDITIO, Præsidium militare, Gall. Garnison. Append. ad Hist. Theg. tom. 6. Collect. Histor. Franc. pag. 86 :
Anno vero xxiv, prænunciavit imperator, ut cum omni exercitu voluisset ire Romam cum filiis suis Pippino et Hludowico, et statuit Seditiones in nonnullis locis contra Danos.
Vide Sedita.