« »
 
SEXAGENA 1, SEXAGENA 2.
[]« 1 sexagena » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 462a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SEXAGENA1
1. SEXAGENA. Speculum Saxon. lib. 2. art. 48. § 8. 6. :
Ubi decima solvitur in campo, decima Sexagenæ dabitur æque bona, vel decimus manipulus.
§ 10. 8. :
In multis locis deputata et certa annona in Sexagenis, sub certo numero, nomine decimæ, et agnus de ovili unius curiæ pro decima datur.
§ 10. 9. :
Ubi decima solvitur, ut diximus, in Sexagenis, funiculus duarum debet esse ulnarum a pollice incipientium, per quem manipuli ligabuntur.
Alii Codd. habent :
Si solvitur decima, ut dictum est, in capitibus, seu Sexagenis, etc.
Germ. Schok. Sexageni manipuli. Chart. ann. 1245. apud Guden. in Cod. Diplom. tom. 2. pag. 86 :
Maldrum siliginis modio minus, sex modii tritici et dimidium maldrum avenæ, duæ Sexagenæ siliginis et tres Sexagenæ avenæ et una urna mellis.
Chronicon Montis Sereni pag. 172 :
Accidit autem die quadam, ut unus fratrum ex junioribus lignum unum ex his, quæ per Sexagenas numerari solent, ut operis quippiam ex eo faceret, petiturus, etc.
Vide Setzena.
[]« 2 sexagena » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 462a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SEXAGENA2
2. SEXAGENA, Monetæ species, f. quod pretii 60. solidorum esset. Charta Casimiri Polon. Reg. ann. 1335. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 594 :
Recognoscimus..... nos teneri et remanere obligatos.... Regi Boemiæ et suis hæredibus de summa et quantitate viginti millium Sexagenarum grossorum denariorum Pragensium, in qua dicto Dom. Regi Boemiæ decem mille Sexagenas dictorum denariorum jam solvimus in una parte.
Litteræ ann. 1402. ibid. pag. 75 :
Cupimus fore notum.... quod discretus vir Albertus de Borch presbyter nobis et nostræ Ecclesiæ (Novioperis) xx. Sexagenas latorum grossorum, pro comparatione unius Sexagenæ similiter latorum grossorum annui census tradidit
. Chron. Joannis Bose Episc. Merseburg. ad ann. 1431. apud eumd. tom. 4. pag. 442 :
Addendo iis pro munitione fossati et muri sexcentos florenos[] et viginti Sexagenas novas.
Ibidem pag. 443 :
Allodium ante castrum Lanchstedt situatum pro mille et quadringentis Sexagenis antiquis dicto castro adjecit.