« »
 
[]« Smaltum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 501a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SMALTUM
SMALTUM, Encaustum, liquati coloratique metalli pigmentum, Italis Smalto, Germanis Schmalt, Gallis Esmail. Vide Graff. Thesaur. Ling. Fr. tom. 6. col. 832. voce Smelzi. Vox forte formata a malto, seu malta, quæ vox Architectis solidamentum sonat. Apud Palladium de Architectura habetur caput
de compositione maltorum et solidamentorum
, deinde :
Compositio maltorum, id est, solidamentorum, ad solidandas quaslibet res, etc.
Ubi Cod. MS. Pithœanus maltarum præfert. Anastasius in Leone IV. PP. pag. 182 :
Fecit denique tabulam de Smalto, etc.
Guillelmus Biblioth. in Stephano VI :
Cantharam auream unam cum pretiosis margaritis et gemmis, ac Smalto, etc.
Leo Ost. lib. 1. cap. 20 :
Super altare autem S. Benedicti argenteum ciborium statuit, illudque auro simul et Smaltis exornans, etc.
Cap. 56 :
Crucem etiam pulcherrimam cum gemmis et Smaltis ad procedendum fecit.
Lib. 3. cap. 33 :
Auream ibi in altaris facie tabulam cum gemmis ac Smaltis valde speciosis parari mandavit, quibus videlicet Smaltis nonnullas quidem ex Evangelio.... insigniri fecit historias.
Adde lib. 2. cap. 25. Richardus de S. Germano in Chron. ann. 1242 :
Icona cum Smaltis, quæ super altare fuerat S. Benedicti.
Chr. Cavense apud Murator. tom. 7. col. 951 :
Item pluvialem cum campanellis, pluvialem cum Smaltis.
Vita S. Chunegundis sæc. 6. Bened. part. 1. pag. 453 :
Calicem aureum cum patena sua gemmis et margaritis ac Smaltis optimis adornatum.
Conc. [] Tarracon. ann. 1591. inter Hisp. tom. 4. pag. 615 :
Ne clerici.... deferant... botonos ex auro sive ex argento vel Smalto.
Vide Limogia et Maltare 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Esmalctum, Eadem notione. Annales Mediolan. Anonymi ad ann. 1389. apud Murator. tom. 16. col. 807 :
Capelletus sive girlanda una auri et Esmalcto viridi et azurro, cum pluribus perlis, etc.
Vide Esmailus.
Smaldus. Vetus Scheda in Bibl. Cluniac. pag. 563 :
Quæque cariora ac sanctiora in thesauris reperit Ecclesiæ secum Constantinopolim detulit : inter quæ ornamentum quoddam gemmis ac lapidibus, videlicet eis, quos Smaldos vocant, pretiosissimumque, etc.
P. Carpentier, 1766.
Lapis pretiosus varii coloris significari videtur in loco hic allato, ut et in Vita B. Vict. III. PP. tom. 5. Sept. pag. 409. col. 1 :
Turibulum de auro cum gemmis et Smaldis librarum duarum.
Et certe Italis Smalto, encaustum simul et rem lapideam sonat, ut monent Academ. Crusc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Smaltatus, Italis Smaltato, Gall. Emaillé, Encausto distinctus. Consuet. Frederici Reg. Siciliæ cap. 94 :
Idem quod nulla domina, sive mulier audeat portare cappellum imperlatum, sive Smaltatum, etc.
Instrum. ann. 1347. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 568. col. 1 :
Item, duo candelabra de argento deaurato Smaltata.
Bonincontrus in Chron. Modoet. apud Murator. tom. 2. col. 1181 :
Offerre fecit calicem unum argenteum magnum magni ponderis mirifice deauratum et Smaltatum.
Adde Chron. Placent. apud eumd. tom. 16. col. 588.
Smaltitus, Eadem notione. Anastasius in Benedicto III. PP :
Conclusas etiam auripetias in se habens Smaltitas, etc.
Sugerius lib. de Admin. sua cap. 32 :
Columnam, cui sancta insidet imago, subtilissimo opere Smaltitam, etc.
Idem :
Opere Smaltito, et optime deaurato, etc.
De quo consulendus Andreas Agathopæus, seu Felibianus, in tract. de Pictura et Architectura cap. 10.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Smaltus, Eodem intellectu, in Constitut. Frederici Reg. Siciliæ cap. 92 :
Excepto quod..... albæ ipsarum (sambucarum) possint cooperiri ære et fieri Smaltæ.