« »
 
SOLIDITAS 1, SOLIDITAS 2, SOLIDITAS 3.
[]« 1 soliditas » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 518b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOLIDITAS1
1. SOLIDITAS, Solum, fundus, ni fallor. Charta Pipini Reg. ann. 763. apud Calmet. inter Probat. tom. 1. Hist. Lothar. col. 276 :
Donamus ad ipsum monasterium (Prumiense) villam nostram in pago Efflinse, qui dicitur Sarabodis villa, una cum terminis, vel Soliditate, vel appendiciis suis, etc.
Vide Solanum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Soledetas, Eadem notione, in Charta ann. 690. inter Probat. Hist. S. Germ. Paris. pag. 5 :
Cum omne merito, vel ageciencias et Soledetates suas, sicut a nobis præsente tempore est possessum.
[]« 2 soliditas » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 518b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOLIDITAS2
2. SOLIDITAS, Stabilitas, constantia. Juram. Hincmari in Conc. Pontingon. ann. 876 :
Sic promitto ego, quia... neque per me, neque per missum.... contra suum honorem et suam, ecclesiæ atque regni illi commissi quietem et tranquillitatem atque Soliditatem machinabo.
[]« 3 soliditas » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 518b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOLIDITAS3
3. SOLIDITAS, Gelu, congelatio. Vita S. Emmer. tom. 6. Sept. pag. 480. col. 2 :
Cœpit namque humus suæ amœnitatis crescere, ubi beatus episcopus membrorum sectionem passus fuerat, ita ut in cubiti altitudinem se coacervaret, et a nivium infusione atque hiemali Soliditate se defenderet.
Vide Solidamentum.