« »
 
SPECIALITAS 1, SPECIALITAS 2, SPECIALITAS 3.
[]« 1 specialitas » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 547a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPECIALITAS1
1. SPECIALITAS, Vox Fori Anglici, de qua Cowellus. Ea voce, ut plurimum, Chirographi cautio, scripti obligatio, vel quid simile instrumentum significatur.
[]« 2 specialitas » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 547a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPECIALITAS2
2. SPECIALITAS, Oppositum universitati. Tertull. adv. Marc. lib. 5. cap. 8 :
In distributione facienda et in Specialitate interpretanda.
Conc. Toletan. xi. inter Hispan. tom. 2. pag. 665 :
Cæterum Specialitatis ordinem persequentes, etc.
Charta ann. 1482. ex Tabul. B. M. de Bono-Nuntio Rotomag. :
Tenore præsentium facit... suos veros, certos, legitimos et indubitatos procuratores,... et negotiorum suorum infrascriptorum gestores, ita tamen quod generalitas Specialitati non deroget, nec e contra.
Charta Maximiliani Rom. Reg. ann. 1507. apud Rymer. tom. 13. pag. 182 :
Ita tamen quod Specialitas generalitati non deroget.
Formula usitata,
sans que le particulier deroge au general.
In specialitate
, speciatim, in Chron. Bonincontri apud Murator. tom. 12. col. 1147. Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Specialitas, pro Persona, in Vita S. Adalberti tom. 5. Jun. pag. 98 :
Dehinc articulum ejus Specialitati, prout Dominus concesserit, accommodemus.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Especialité idem olim sonabat quod Cura, diligentia, sollicitudo peculiaris. Chron. S. Dion. tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 292 :
Si estoit cilz joiaux gardez ès tresors des Gociens par grant Espécialité.
[]« 3 specialitas » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 547a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPECIALITAS3
3. SPECIALITAS, Familiaritas, necessitudo conjunctissima, Gall. Amitié particuliere. Litteræ Edwardi II. Reg. Angl. ann. 1316. apud Rymer. tom. 3. pag. 574 :
Ob divulgatæ de vobis probitatis præconium, Specialitatem vobiscum mutuam contrahere cupientes, vos in hiis quæ cordi nostro adjacent negotiis experiri censuimus, quatinus, vice versa, vestram amicitiam deinceps appetimus fiducialiter nos facturum.
Gualterius Hemingford. de Gestis Edwardi I. Regis Angl. pag. 113 :
Omni rancore deposito (Rex) ipsum (Archiep. Cantuar.) cum suis in Specialitatem recepit pristinam et majorem adauxit.
Placitum ann. 1. Edwardi III. apud Th. Blount in Nomolex. Anglic. :
Præsentatum fuit per juratores... [] quod quidam Johannes de Pratis habuit quandam uxorem amicabilem de cujus Specialitate, Willielmus, filius Henrici molendinarii, et similiter quidam alii malefactores fuerunt ; ita quod prædicti malefactores venerunt ad lectum ipsius Johannis, ubi jacebat, et ipsum traxerunt ab eadem, et ipsum abinde duxerunt et tenuerunt, dum prædictus Willelmus concubuit cum ea.
Vide Plumale.