« »
 
SPONDA 1, SPONDA 2, SPONDA 3.
[]« 1 sponda » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 560c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPONDA1
1. SPONDA. Regestum censuum Bigorræ ex Camera Comput. Paris. fol. 17. et Tabularium Palense, apud Marcam lib. 4. Hist. Beneharn. cap. 11 :
Quod bellum (duellum) fiet, non in Ripa Soulensi, sed in Sponda Navarrensi.
Ubi Marca, la rive de Navarrenx, vertit. Eadem notione occurrit in Charta ann. 879. in Append. ad Marcam Hisp. col. 810 :
Terra in eleemosyna qui infrontat in Sponda et in limite et in prato, et in fines de villare Curcuga plus minus modiatas sex ab integre.
Vide Sponna.
[]« 2 sponda » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 560c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPONDA2
2. SPONDA, Loculus mortui, Gall. Biere. Translat. SS. Arsacii et Quirini sæc. 3. Bened. part. 1. pag. 669 :
Erectus in Sponda tamen ponitur exanimis.
Orciniana Sponda
, apud Mart. lib. 10. Epigr. 5.
[]« 3 sponda » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 560c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPONDA3
3. SPONDA, Italis, Agger, crepido lapidea, repagulum, Gallice Digue, Quai, Garde-fou. Item, Trabeculæ seu partes exteriores, quibus res aliqua, puta navis, [] pons, munitur in lateribus. Vide Spondalia. Guido de Vigevano de Modo acquirendi et expugnandi T. S. cap. 5. ex Cod. Colbert. 5080 :
Accipiatur una assis subtilis et levis longa brachiis 2. et ampla brachio 1. et aliquid plus quæ ponatur pro fundo, et accipiantur assides quatuor pro Spondis ipsius fundi, quæ conjungantur cum ipso fundo, et axis taliter conjunctis, quod una Sponda cadat supra aliam.
Ibid. cap. 8 :
Et post hæc fiant Spondæ navis latæ ab utraque parte brachio uno et medium..... Et conjungantur Spondæ cum fundo de intus cum axis taliter firmatis, quod Spondæ volvantur et cadant supra fundum.
Statuta Mutin. rubr. 90. fol. 16. v° :
Pontessellus lapideus qui ibi destructus est refici debeat..... de lapidibus et calce, longus per decem brachia, qui habeat Spondas ab utroque capite, et ab utraque parte longas per quatuor brachia, et altas prout erit strata refecta.
Chronic. Parmense ad ann. 1287. apud Murator. tom. 9. col. 812 :
Palatium novum Communis versus S. Georgium, scilicet Sponda quæ diruerat, refecta fuit et completa.
Hinc Spondæ, ἐνήλατα, in Gloss. Lat. Gr. dicuntur ligna recta in quæ defiguntur et adiguntur gradus scalæ, vel Paxilli seu clavi qui axi infiguntur ad retinendam rotam, ne exeat. Neque aliam ob causam
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sponda, Fœdus ad mutuam defensionem initum nuncupatur, ibid. col. 860 :
Quidam vero de Guidonis et quidam de Boschettis et de Rangonibus cum certis suis sequacibus, dicentes se esse partis Guelfæ, seu Ecclesiæ, sive Aygonorum antiquitus dictæ et vocatæ, Spondam fecerunt contra illos qui dicebantur ab antiquo partis de Grisulfis, seu Imperii sive Ghibellinis.
P. Carpentier, 1766.
Esponde, eadem acceptione, in Charta ann. 1448. ex Chartul. 23. Corb. :
L'eaue qui de plain cours devoit deschendre et fluer en ladite ville, alloit fluer et deschendre par dehors la fortresche d'icelle, par ce que lesdits religieux ne retenoient pas les rivieres, cauchies ou Espondes.