« »
 
STOLUS 2, STORIA 1, STORIUM 1, STORIUM 2, STORIUM 3.
[]« 2 stolus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 604c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STOLUS2
2. STOLUS, classis, navis, Ugutioni, ex Gr. στόλος. Stolus Alexandrinus, in leg. 7. Cod. Th. de Navicular. (13, 5.) Codex Carolinus Epist. 24 :
Quod sex Patricii, deferentes secum trecenta navigia, simulque et Siciliensem Stolum, in hanc Romanam urbem absoluti a Regia urbe, ad nos properant.
Johannes VIII. PP. Epist. 7 :
Cum.... certa relatione didicerimus Stolum amplissimum in primo ad expugnandum urbem venturum, etc.
Litteræ Senescalli Provinciæ ad Massil. ann. 1337 :
Intelleximus Stolum galearum Regis Aragonum paratum esse proficere.
Ottoboni Annal. Genuens. apud Murator. tom. 6. col. 365 :
Margaritus cum Stolo Regis Tanclerii, scilicet cum galeis lxxii. et duabus sagitteis et duabus scurlatis apparuit.
Vetus Inscriptio Pisis, apud Ughellum tom. 3. pag. 411 :
Anno quo Siculas est Stolus factus ad oras.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Quo ultimo loco pro expeditione navali accipitur, ut et pag. 858. ejusdem tomi et in Annalib. Pisanis ad ann. 1138. ibidem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stolum, Eodem significatu. Bartholomæi Scribæ Annal. Genuens. ad ann. 1230. apud Murator. tom. 6. col. 467 :
Postquam vero nostræ galeæ et naves applicuerunt apud Aconem, habuerunt totum mare in sua virtute ; et Stolum Imperatoris non audebat stare in mari.
Estol, apud Raimundum Montanerium in Chron. Catalanico Regum Aragon. cap. 186. et alibi non semel.
Stolium, Eadem notione. Romualdus Salernitanus in Chronico MS :
Alio quoque tempore prædictus Rex Rogerius misit Salernum Ammiratum suum cum Stolio Suo in Romaniam, qui invenit maximum Stolium Imperatoris apud caput Maleæ, etc.
Falcandus pag. 648 :
Stephanum quoque Fratrem suum Stolii constituit Admiratum.
Alibi :
Cum enim in partes Hispaniæ Misso Stolio, Masmudorum Rex potentissimus Africam obsedisset, etc.
Rigordus ann. 1201 :
Ascito sibi Dux Venetiarum sub juramento, cum suis Venetianis et Stolio.
Charta ann. 1320. ex Tabul. Massil. :
Ante Januam dum potens Stolium galearum nostrarum inimicos nostros insequeretur.
Litteræ Caroli Reg. Siciliæ ann. 1424. ex eodem Tabul. :
Tempore isto quo hostes adversarii cum exercitu et Stolio sunt velificantes maria, etc.
Chr. Siciliæ apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 29 :
Dictus autem Rex Carolus..... transiens mare cum suo numeroso Stolio galearum, navium, et aliorum lignorum, etc.
Utuntur Gesta Innocentii III. PP. pag. 49. 69. 129. ubi perperam scolium semper editum, Chronicon Augustense anno 1237. Petrus de Vineis lib. 2. Epist. 31. 32. Epistolæ Bonifacii VIII. aliquot apud Waddingum tom. 3. in Regesto pag. 5. 8. Albertinus Mussatus lib. 16. pag. 91. etc. Interdum
Stolium usurpatur pro Exercitu terrestri, quomodo Itali Stuolo dicunt pro quibusvis copiis militaribus. Chronicon Fossæ-novæ ann. 1185 :
Guillelmus Rex Siciliæ fecit Stolium maximum per mare et terram. Super Stolium maris ordinavit Capitaneum Comitem Tancredum, super Stolium terræ fecit Capitaneos Comitem Alduinum et Comitem Richardum de Cerra, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stoleum, ut Stolus, in Continuat. Chron. Andr. Danduli apud Murator. tom. 12. col. 436 :
Destinatum fuit a ducali dominio Stoleum galearum ad partes Sclavoniæ.
[]
Extoleum, Extolium, non semel apud Raphanum de Caresinis in Chron. MS. pro stolium ann. 1362. 1379. etc. et Andr. Dandulum in Chron. MS. ann. 1312.
Storium, Eodem perinde significatu, Classis. Rogerus Hovedenus pag. 670 :
Eodem die venit illuc Willelmus.... cum 30. magnis navibus de navigio Regis Angliæ, et erant pariter in eodem loco de Storio Regis Angliæ centum et sex magnæ naves onustæ viris bellicosis, etc.
Pag. 692 :
Applicuerunt apud Accon cum majori parte Storii Regis Angliæ.
Adde Bromptonum pag. 1177. Chronicon Flandr. cap. 82 :
Le roy d'Angleterre avoit fait appareiller une grande Estorée de nef à un sien port, etc.
Estoire, apud Villharduinum lib. 1 :
Onques plus belles Estoires ne party de nulle part.
Idem lib. 2 :
Il fu envoyés en Surie en message, en une des nés de l'Estoire.
[]« 1 storia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 606a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STORIA1
1. STORIA, Storium, Idem quod Storea. Chron. Parmense ad ann. 1282. apud Murator. tom. 9. col. 798 :
Propter quod magna quantitas bladi et panis venit Parmam, et mercatores habebant in platea communis domos de Storiis pro blado tenendo.
P. Carpentier, 1766.
◊ Stat. Ferrar. ann. 1288. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 168 :
Ad officium prædictorum (æstimatorum) pertineat ne domus aliqua paleata sive de Storiis cooperta sit in civitate Ferrariæ a terraliis infra... Teneatur tollere coopertorium de palea vel de Storiis.
Ubi stramen, arundo, similisve materia significatur. Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657 : Straria, Prov. Storia, storula. Vide supra Storatia.
Storia, Kishihtii, in Glossis Keronis. Pertinet hæc glossa ad Storia 2. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 6. col. 415. voce Gasciht, et col. 711. voce Storia.
Storium. Ugutioni et Joanni de Janua,
dicitur a sterno, eo quod terræ sternatur : nondum enim laneis stramentis repertis, in his accubabant.
Gloss. Lat. Gall. Sangerman. : Storium, Nate. De Storeis Monachorum, quibus vice strati usi fuerunt, vide Regulam S. Isidori c. 14. 17. et Regulam S. Fructuosi c. 19.
[]« 1 storium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 606b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STORIUM1
1. STORIUM, pro Classe. Vide Stolus. Occurrit alia notione supra in Storia 1.
[]« 2 storium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 606b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STORIUM2
2. STORIUM, Umbraculum ligneum, Gall. Auvent. Mirac. S. Jacobi tom. 6. Jul. pag. 67. col. 1 :
Storium namque lignis desuper et acutis firmiter confixum, quod ante apothecam mansionis ejusdem ad arcendum fervorem solis nec non impetus aquarum et imbrium est constructum, a solo terræ distat solummodo tribus branchiis (id est ulnis) et dimidio.
Porro Storea id præstare non potest ; unde Storium hic de Umbraculo ligneo intelligendum opinor.
[]« 3 storium » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 606b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STORIUM3
3. STORIUM, Ludi instrumentum. Stat. Bonon. ann. 1250-67, tom. I, pag. 304 :
Item statuimus quod tenentibus ludum vel ludos predictos...... non reddatur jus in alliqua causa seu lite civili usque ad v. annos.... Item si alliquis inventus fuerit habere Storia et tabulerios in domo, seu tabulerios tantum, condempnetur ac si inventus fuerit tenere ludum.
Fr.