« »
 
[]« Sus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 680b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUS1
SUS, Machina bellica, quæ et Scropha, Gallis Truie. Willelmus Malmesbur. lib. 4. Hist. :
Unum fuit machinamentum, quod nostri Suem, veteres Vineam vocant, quod machina levibus lignis colligata, tecto, tabutis, cratibusque contexto, lateribus crudis coriis communitis, protegit in se subsidentes, qui quasi more suis, ad murorum suffodienda penetrant fundamenta.
Elmham. in Vita Henrici V. Reg. Angl. cap. 59. pag. 153 :
Dum quidam nobiles, ligneis obumbrati machinis, quæ, quia verrere videbantur in antra, Sues appellari non videtur inconsonum.
Ibidem cap. 122. pag. 317 :
Quamdam machinam, quæ Sus appellatur, per quam et plures armati defendi, et fossata tellure repleri possent, fabricari fecit.
Galbertus in Vita Caroli Comitis Flandr. num. 96 :
Operantes machinas, sicut sunt arietes, Sues, jactatoria, scalæ, etc.
Rigordus ann. 1202 :
Erectis petrariis, et manganellis, et turre ambulatoria, Sueque lignea, acerrime castrum impugnari cœpit.
Chronicon Leodiense, laudatum ab Isaaco Pontano in Orig. Francic. :
Misit Leodium mangonalia, vel arietes, aut Sues, vineas, biblias, etc.
Utitur etiam Henricus Rosla in Herlingsberga. Locum habes in Hirundo. Vide Scropha, Troja, Asellus.