« »
 
[]« Tarida » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 033c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TARIDA
TARIDA, Tarides, Tareta, etc. Navis onerariæ species, eadem quæ Tartana vocitata, ut quidam volunt. Pactum initum inter Philippum Imp. CP. et Venet. ann. 1281. descriptum in Hist. nostra Gallo-Byzantina pag. 30 :
Quia Imperator et Rex non proponunt habere nisi vassella pro deferendis gentibus, equis, et victualibus, videlicet naves et Taridas.
Andreas Dandulus in Chron. MS. ann. 1275. nunc edito apud Murator. tom. 12. col. 391. :
Duæ galeæ Januensium, circa Messanam unam Venetorum Taridam capiunt.
Et col. 371 :
Taridas Venetorum oneratas pane.... ceperunt.
Occurrit in Annalibus Genuens. apud eumd. Murator. tom. 6. col. 395. 399. 485. Adde Sanutum lib. 3. part. 12. cap. 6. Codex Barbaro-Græcus Nicetæ in Alexio lib. 3. n. 9. ταρίδων habet, alius codex δρομόνων. Atque, ni fallor, ex eo emendanda vita S. Nili junioris pag. 121. ἀπέλυσεν αὐτοὺς σὺν τοῖς ταρίοις, legendum enim ταρίδοις. Quippe loquitur de Monachis captivis, quos Ameras Siciliæ in Calabriam remisit. Nisi Τάριον hoc loco pro tareno sumatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tarrida, in Chronico Danduli ad ann. 1264. col. 505 :
Mercatores..... Tarridas et alia ligna reliquerunt.
Tareta. Sanutus lib. 2. part. 4. cap. 11 :
Cum decem Taretis, quibus Januenses utuntur in Constantinopoli et in Pera, quæ Galata antiquitus vocabatur.
Henricus de Knyghton ann. 1385 :
Dominus Baldewinus de Radinghton cepit duas Taretas bene onustas.
Occurrit apud eumdem anno 1389.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tareda Comitis Venetiarum multis onusta mercibus, in Epistola Clementis IV. PP. ann. 1268. apud Marten. tom. 2. Anecd. col. 573.
Tarrita. Thomas Walsinghamus ann. 1386 :
Ceperunt 5. naves magnas, et 6. Tarritas, refertas Januensium multis bonis.
Pachymeres lib. 5. Hist. cap. 30. de iisdem Genuensibus :
Ἐν συστελλομέναις ϰατὰ μῆϰος ναυσὶν ἅς ἐϰεῖνοι Ταρίτας λέγουσι, πλέοντες. In contractæ longitudinis navibus navigantes,
quas ipsi Taritas vocant. Possinus in hunc locum Taritas existimat fuisse similes Dromonibus : non male, mox enim observabatur, pro ταρίδων scribi δρομόνων in Codice Barbaro-Græco. Merito addubitat idem Possinus, Carolo de Aquino judice, an ex Tarritis manaverit Italica vox Tartana, quæ etiam est navis quoddam genus.
P. Carpentier, 1766.
Tarita, ut Tarida, Navis onerariæ species. Tabul. Massil. :
Vendo octavam partem Taritæ, cum toto apparatu et cum omnibus juribus ad me pertinentibus in dicta Tarita, vocata S. Katarina, quæ nunc est in portu Massiliæ. Tarlette
vero est vasis lignei species, in Lit. remiss. ann. 1455. ex Reg. 183. Chartoph. [] reg. ch. 71 :
Lequel Gaillart tenoit en sa main un vaisseau de bois, nommé Tarlette, et une miche de pain.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tarta. Statuta Massil. lib. 6. cap. 33. de iis, qui advehunt vinum natum extra Massiliam :
Solvant nomine pœnæ ..... 50. libras regales, scilicet dominus vel patronus dicti (sic) navis 50. lib. et dominus vel patronus Tartæ vel galeæ 20. lib. et dominus vel patronus ligni vel barchæ duorum thimonorum vel canpoli 10. libras, etc.
Terida, Terrida. Charta ann. 1281. descripta in Historia nostra Gallo-Byzantina pag. 32 :
Et volumus, quod idem Dux et Commune Venetorum debeant armare 15. galeas, et ipsi imperator et Rex 15. et 10. Terridas, in quibus Terridis habeant ipsi Imperator et Rex circa 300. equos et 300. homines ad arma, etc.
Statutum Honorii IV. PP. pro Regno Neapol. ann. 1285 :
Nullus Comes, Baro, vel alius in regno prædicto compellatur ad Terridas, vel alia quæcunque vassella propriis sumptibus facienda.
Rates magnas, quas Teridas vocant, apud Nicolaum Specialem de Siculis rebus lib. 3. cap. 18. Regestum Olim fol. 150 :
Quod cum ipsi quamdam Teridam in portu Majoricarum pluribus mercimoniis onerassent, etc.
Adde Chronicon Siciliæ apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 30. et 38. Constitutiones Jacobi Regis Siciliæ cap. 31. etc. Teride, non semel apud Raimundum Montanerium in Chron. Aragon. cap. 109. 113. 119. et alibi.
Teretes. Albertinus Mussatus lib. 5. de Gestis Italicor. rubr. 2 :
Ac inter eas onerarias naves una Venetorum miræ proceritatis, quam Teretem vocant.
Vide Statuta Venetorum lib. 6. cap. 68. Jal. Antiq. Naval. tom. 2. pag. 224.