![[]](img/image.png)
TELUM pro eo omni, quod hominum saluti nocere potest. Capitularia Caroli M. lib. 7. cap.
262. 343. :
Hi, qui ædes aliquas villasque expoliaverint, effregerint, expugnaverint, si quidem id turba cum telis coacta fecerint, capite puniantur. Telorum autem appellatione, omnia,Vide Legem Bajwar. tit. 3, cap. 8. § 1. Caius in leg. Calvitur, D. de Verbor. signific. (fr. 233. § 2.) :ex quibus saluti hominum noceri possit accipiuntur.
Telum vulgo quidem appellatur, quod ab arcu mittitur ; sed unum omne significatur quod manu mittitur.
Telum, Dolor lateris, in Gloss. Saxon. Ælfrici, sticwerc, stic-adl. Papias ex Isidoro lib. 4. Orig. cap. 6. :
Telum, lateris dolor, a medicis dictum, quod dolore corpus transverberet veluti gladius.Serenus Sammonicus de Medicina cap. 21 :
Vide ibi Gabriel. Humelberg. et vocem Ficta.Est et vis morbi, quod telum commemoratur,Cum subito dolor insanus fuerit incitus ictu.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Telum Amicitiæ, Gallice Trait d'amitié, vel d'ami, Amice factum, si vera lectio
est. Diploma Henrici Ducis Slesiæ ann. 1337. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 8 :
Cum magnificus princeps dominus Joannes Boemiæ Rex ac Lucemburgensis Comes.... civitatem suam Glogoviam..... motus Telo sinceræ amicitiæ pro vitæ nostræ temporibus donaverit, etc.Sed videtur legendum esse zelo sinceræ amicitiæ.