« »
 
[]« Testimonium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 087a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TESTIMONIUM
TESTIMONIUM, Testis, unde Gallis Tesmoin. Capitulare ann. 779. cap. 19 :
De mancipiis quæ venduntur, ut in præsentia Episcopi vel Comitis sit,... aut ante bene nota Testimonia.
Vetus placitum editum a Baluzio in Append. ad Capitul. :
Nuper veniens Arloinus ad suum placitum, quod arramitum habuit, ibidem sua Testimonia protulit bonos homines idoneos, his nominibus, etc.
Aliud Placitum ann. 869. apud eumdem :
Unde sic dedit iste Wardina mandatarius..... tale Testimonia qui juraverunt ad seria conditione, etc.
Chronicon Farfensis monasterii pag. 656 :
Et sic venit domnus Abbas, et ejus Advocatus, una cum Testimoniis, quorum nomina sunt, Gradolfus, etc.
Tabularium Persiense cap. 19. apud Perardum :
Ante ipsos Missos duodecim Testimonia ibidem præsentavit, his nominibus, ...... ipsa Testimonia diligenter discussi fuerunt, etc.
Charta 99. ex Alamannicis Goldasti :
Tunc prædictus Comes jussit, ut ipsa Testimonia supra irent, et ipsos terminos ostenderent, quod dicebant, etc.
Burchardus Wormaciensis Episcopus in Lege Familiæ :
Ut devitentur perjuria volumus, ut ex utraque parte ostendantur illorum Testimonia, et ita collaudant testes quasi gratum habeant ; et ex supradictis duobus Testimoniis, duo eligantur ad pugnam, et cum duello litem decernant, et cujus campio ceciderit, perdat.
Vetus Constitutum Sylvestro PP. attributum num. 6 :
Non damnabitur Præsul nisi in 72. (Testimonia)...... presbyter autem nisi in 44. Testimonia....... filios et uxores habentes et omnino Christum prædicantes.
P. Carpentier, 1766.
Testemonie, in Charta ann. 1274. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 1033. pro Temoignage, preuve.
Pro Testimonio aliquid accipere. Vetus Charta apud Ordericum Vital. lib. 5. pag. 590 :
Inde habuimus beneficia et societatem fratrum, et pro Testimonio unum equum centum solidorum.
Ubi pro consensu rei agendæ præstito scriptum esse videtur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Testimonia etiam dicuntur, ni fallor, mulctæ pecuniariæ quæ domino feudali debebantur ob falsum testimonium : nisi malis intelligere eo nomine designari id quod ipsi domino exsolvebatur ob audita ab ipso testimonia. Ut ut est, memorantur Testimonia inter jura dominica in Litteris Gerardi Præpositi[] Eccl. Audomar. ex Tabular. ejusd. Eccl. :
Capellanum Comitis de Ruhoc Canonicum constituimus et concessimus etiam ipsi omnes obventiones,.... emendationes, Testimonia, vina stalli, et præbendarum, bracellos qui ad talliam non pertinent.
Testimonium Ecclesiasticum, Sic vocantur Episcoporum socii, quia erant vitæ eorum testes. Chronicon Reicherspergense ann. 272 :
Lucius PP. præcepit, ut, duo Presbyteri, et 3. Diaconi in omni loco Episcopum non deserant propter Testimonium Ecclesiasticum.
S. Hieronymus Ep. 85 :
Sed dicis, Quomodo Romæ ad Testimonium Diaconi Presbyter ordinatur.
Vide Cellulanus, Tyncellus, et Testimonialis Diaconus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Testimonium Clericorum ac Monachorum olim receptum fuisse in propria causa exemplis et auctoritate probat Mabillonius lib. 3. de Re Diplom. num. 5. et seqq. licet habeatur lib. 7. Capitul. cap. 152 :
Ut nullus in sua causa judicet aut Testimonium dicat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Testimonium proprie dictum variis vocibus olim expresserunt Galli, quod nos unica nunc voce Temoignage enunciamus. Charta ann. 1252. ex Chartul. Campan. fol. 396. col. 1 :
An testmoinance de ceste chose nos avons ces lestres saelées de nostre sael.
Occurrit pluries in eod. Chartul. Litteræ ann. 1255. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 406 :
Nos Jehan Dux de Bretaigne... li en avon doné cestes lestres pendantes seellées en nostre seel en Testemoine. E en Testemoigne de ces choses,
in aliis Henrici Regis Angl. ibid. col. 409.
Donné par Testmoignance à nostre grant seal,
in aliis Richardi Regis Angl. ann. 1379. ibid. col. 602. Vide Testimoniare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Testimonium Jesu-Christi, Novum Testamentum, Evangelium. Poema de Nomine Jesu in Appendice Operum S. Paulini pag. 25 :
Salve, ô Appollo vere, Pæan inclite,
  Pulsor draconis inferi.
Dulcis tui pharetra Testimonii,
  Quod quatuor constat viris, etc.
P. Carpentier, 1766.
Testimonium, dicitur, ut et Gallis Tesmoin, de caudicibus, quibus continetur lignum focarium, cum illud metiuntur. Charta Caroli IV. ann. 1326. in Reg. 64. Chartoph. reg. ch. 129 :
Cum sorores beati Ludovici de Pissiaco quingentas quadrigatas bosci, quamlibet quatuor modulos continentem..... percipiant ; ... verum quia moduli antedicti fuerunt... interdum incompetenter mensurati,...... concedimus quod in mensuratione cujuslibet moduli....... tres buschæ, videlicet unam pro plano et duas pro Testimonio deinceps..... tradantur.