« Cellulanus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 252c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CELLULANUS
CELLULANUS, Concellaneus, contubernalis, Monachus qui in eadem cella, cellula, aut Monasterio
habitat. Sidonius lib. 9. Ep. 3 :
De Senatu Lirinensium Cellulanorum.Dicuntur vero Cellulani, ad discrimen cæterorum Monachorum, qui seorsim in diversis et dispersis per eremum cellulis habitabant. Κελλιώται apud Dorotheum doctr. 16.
◊ Sic etiam appellatur contubernalis Clericus, quem ad
amoliendas maledicorum calumnias, habere jussi sunt Episcopi, ipsique Presbyteri et
Diaconi, ut est, apud Gregor. M. lib. 4. Ep. 44. in Capitul. Car. M. lib. 5. cap. 174. et
in Synodo Ticinensi ann. 850. cap. 1. in Capitulis datis Presbyteris cap. 8. editis a
Stephan. Baluzio post Capitular. pag. 1375. etc. apud Ennodium Opusc. 7. cujus est
titulus,
Præceptum quando jussi sunt omnes Episcopi Cellulanos habere.In ipso vero opusculo Concellanei dicuntur. Chron. Reichersperg. ann. 272. Lucius PP.
Præcepit ut duo Presbyteri et 3. Diaconi in omni loco Episcopum non deserant propter testimonium Ecclesiasticum.S. Augustinus Epist. 236. de Presbytero :
Apud famosam mulierem, nullum secum Clericum habens, remanere et prandere et cœnare ausus est.Adde Concil. Gerundense sub Hormisda cap. 6. 7. Synod. Rom. II. sub Greg. I. Concil. Tolet. IV. cap. 22. 23. Lateran. I. cap. 11. Trident. sess. 23. cap. 18. etc. Vide Concellita, Syncellita, Syncellus, Presbyteræ.